Jump to content

Furrina

E Vicipaedia

Furrina (nonnumquam Furina scripta) fuit vetus dea Italica et Romana. Fuisse quidem remoto tempore dea alicuius momenti videtur quoniam flamen minor ei deditus erat atque quotannis die 25 Quintilis (Iulii), sub Caniculae ortum, Furrinalia in eius honorem celebrabantur sed tempore Varronis Romani qualis dea fuisset aut quibus rebus praefuisset iam omnino obliti erant[1]. Duo loca tamen ubi colebatur nobis nota sunt: lucus ei fuit in Ianiculo ad quem Gaius Gracchus trucidatus est[2] et alter Arpini, in Ciceronis patria[3]. Ob similitudinem phoneticam Cicero eam Furiis Graecis adsimulabat[4].

De Georgii Dumézil coniectura

[recensere | fontem recensere]

Ritus huius cultus nobis non traditi sunt sed Georgius Dumézil quia Furrinalia tempore quo aqua maxime deerat et tertio die post Neptunalia celebrabantur (ferias in calendario proximas saepe coniunctas esse iamdiu constat), simul quia imperatorum aetate "nymphae Furrinae" in inscriptionibus apparent[5] ac denique quia rerum rusticarum scriptor Palladius inter agricolarum operas mensis Augusti puteos effodiendos et aquas subterraneas investigandas accuratissime describit, ideo Georgius Dumézil Furrinam deam puteis effodiendis et aquis subterraneis praeesse voluit. Nomen quoque deae etymologice cum Graeco nomine putei Φρέαρ (epice φρεῖFαρ) coniungere conatus est.

  1. Varro, Lingua Latina VI.19: "cuius deae honos apud antiquos (fuit) ; nam ei sacra annua et flamen attributus ; nunc vix nomen notum paucis".
  2. De viris Illustribus urbis Romae 65. Plutarchus, Vita G. Gracchi 17.2.
  3. Ad Quintum fratrem III.1.
  4. De natura deorum III.46. Etenim Furrinae plurali numero in inscriptionibus leguntur.
  5. CIL 6, 422, IGUR I111

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]