Jump to content

Fridericus Scharf

E Vicipaedia
Wikidata Fridericus Scharf
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Augusti 1897; Penzin
Obitus: 31 Decembris 1974; Kempen
Patria: Germania

Fridericus (Friedrich) Scharf (natus 25 Augusti 1897 vico Penzin (Megalopolis), mortuus 31 Decembris 1974 oppido Kempen (Rhenania) vir publicus Germanicus et sodalis factionis NSDAP fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Scharf anno 1917 testimonium maturitatis accepit atque, postquam annis 1917 - 1918 miles primo bello mundano interfuit, Rostochii et Kieliae iurisprudentiae studebat. Anno 1922 primam probatonem adeptus et anno 1924 doctor iurisprudentiae promotus est. Anno 1926 secundam probationem accepit et assessor factus est. Annis 1926 - 1932 magister civium ac iudex oppidi Güstrow (Megalopolis) erat.

Scharf feminam nomine Claram Finck in matrimonium duxit.

Magistratus publici

[recensere | fontem recensere]

Scharf anno 1932 ad factionem NSDAP accessit et 13 Iulii eius anni administer rerum internarum atque iustitiae civitatis Megalopolis-Suerini praeside ministrorum Gualtero Granzow factus est. Anno 1932/33 etiam administer institutionis publicae et annis 1933/1934 administer aerarii publici novae consociatae civitatis Megalopolis fuit. Die 26 Octobris 1934 successor Ioannis Egonis Engell praeses ministrorum Megalopolis nominatus est et ad finem dictaturae Nazistae anno 1945 mansit.

Post secundum bellum mundanum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 Scharf in Rhenaniam fugit et oppido Crefeldia venditor vixit. Annis 1952 - 1968 causidicus eodem loco laboravit[1].

  1. Beate Behrens, Mit Hitler zur Macht, Aufstieg des Nationalsozialismus in Mecklenburg und Lübeck 1922 - 1933, Rostochii 1998, p. 179
Megalopolis
Megalopolis

Megapolis annis 1934 - 1952

Ioannes Egon Engell (NSDAP) | Fridericus Scharf (NSDAP) | Gulielmus Höcker (SPD -> SED) | Curtius Bürger (SED) | Bernhardus Quandt (SED)


Insigne Megapolis et Pomeraniae Citerioris
Insigne Megapolis et Pomeraniae Citerioris

Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 1990:

Alfredus Gomolka (CDU) | Bernhardus Seite (CDU) | Haraldus Ringstorff (SPD) | Ervinus Sellering (SPD) | Manuela Schwesig (SPD)