Flavius Varronianus
Appearance
Flavius Varronianus (natus 363, mortuus ignoto anno) filius imperatoris Ioviani et Charitonis erat. Iovianus, anno 363 post mortem Iuliani imperatoris in bello Persico successor imperator electus cum nobilissimo puero 1 Ianuarii 364 Ancyrae consulatum coepit. Nam pater Ioviani Varronianus Maior quendam Varronianum post Iovianum imperatorem factum consulatum gesturum esse somniaverat.
Sed pater iam 17 Februarii eiusdem anni mortem obiit[1]. Patre mortuo filiolus uno oculo caecatus est. Iohannes Chrysostomus anno 380 epistulam "ad iuniorem Viduam" (Charitonem), quo de eius filio vivo scripsit. Sed nihil praeterea de Varroniano audimus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 326
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Claudius Iulianus Augustus IV et Flavius Sallustius |
Consul 364 cum Imp. Caesare Flavio Ioviano Augusto |
Successores: Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus |