EyeWire
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
EyeWire (Anglice; Latine Oculum Intraconiungere dicere possumus) est ludus computationalis humanicus Interretialis de neuronibus in retina designandis. Ludus est consilium a MIT et Max Planck Instituto ad Investigationem Medicam fabricatur, a Docto Sebastiano Seung ducitur.[1]
Propositum
[recensere | fontem recensere]Proposita consilii sunt genera cellularum certa inter ordines cellularum retinalium latas notas invenire, et iunctiones inter neurones retinales designare, quae res ad operationem visús intellegendum aduivabunt.[2][3] EyeWire est pars maioris consilii, WiredDifferently (Anglice; Latine Intraconiunctus Aliter dicere possumus) nomine, cuius propositum est demostrare singularitatem hominis esse fundatam in coniunctionibus inter neurones, seu "connectoma".[4][5]
Primum propositum proximum est formas tredimensionales neuronum retinalium ex imaginibus duodimensionalibus restituere.[6] Secundum propositum est synapses agnoscere ut coniunctiones inter neurones designatos inveniat. Ultimum propositum est cognationem inter coniunctiones et actiones notas neuronum intellegere.
Modi
[recensere | fontem recensere]Actio omnis neuronis in parte retinae, 350×300×60 μm3 mensurá, microscopiá duophotonicá determinata est.[6] Tum idem tinctum est ut oppositio muri cellularis educatur, in laminas microtomá secatum est et in imagines microscopiá electronicá latum est. Aliquod neuron ab investigatoribus optatum est. Programmatura volumen cubicum illius neuronis temere optat, cum optima coniectione intellegentiae artificialis designationis illius neuronis per imagines duodimensionales.[7]
Cura lusoris est areas optare quae A.I. omisit, ita designatio neuronis meliorem facta est. Aliquot emendationes foramines modo implere possunt. Aliquot ramum producere, et aliquot ramos novos invenire qui A.I. omisit. Interfacies prospectum tredimensionalem designationis neuronis per volumen monstrat, et lusor per laminas duodimensionales sursum deorsumque volvere potest ut ramos consequeretur. Lusor in areis laminarum deprimit ut ad designationem addere. A.I. automatice partes neuronum implet quae esse pars neuronis areae determinet quae lusor depressit. Cum lusor pensum esse completum decernit, lusor pensum refert et pensum alium datur.
Omne volumen quinque lusoribus differentis datur, et designatio a maioritate lusorum optata est accepta. Rami novi ad volumina nova exploranda adducere possunt. In programmatura beta, lusores puncta attribuuntur fundata in descriptione eorum ad quae maioritatis adaequanta et in numero voluminis neuralis novi invento.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ "About << EyeWire"
- ↑ "Retina << EyeWire"
- ↑ "EyeWire"
- ↑ "WiredDifferently"
- ↑ Seung, Sebastian (2012). Connectome: How the Brain's Wiring Makes Us Who We Are. Houghton Mifflin Harcourt. ISBN 978-0547508184
- ↑ 6.0 6.1 "Challenge << EyeWire"
- ↑ Sebastian Seung (March 18, 2012). "Very small sections of neuron"