Jump to content

Euphausiacea

E Vicipaedia
Meganyctiphanes norvegica

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Superordo : Eucarida 
Ordo : Euphausiacea 
Dana, 1852
   
Subdivisiones: Familiae et genera
Euphausiidae

Bentheuphausiidae

Euphausiacea sunt minima crustacea, permulta marina quasi caridea animalia invertebrata, gravissimae zooplanctonis corporis compages,[1] praecipue victus mysticetorum, mantarum, rhincodontidarum, Lobodontium carcinophagorum, aliorum pinnipediorum, et nonnullarum specierum avium maritimorum, qui paene solum eis vescuntur. Krill, eorum nomen in multis linguis, est vox Norvegica quae 'examen (piscis)' significat, etiam aliis piscium speciebus tributa.

Examen euphausiidarum.

Euphausiacea omnes orbis terrarum oceanos habitant. In Oceano Meridionali, una species, Euphausia superba, biomassam plus quam 500 milliona? tonnarum componit, circiter bis tantum biomassam hominum.

Piscatus Euphausiaceorum commercii in Oceano Australi et in aquis circum Iaponiam efficitur.

Ordo Euphausiacea diffinditur in duo familias, quarum Bentheuphausiidis est solum una species, Bentheuphausia amblyops, animal bathypelagicum, quod aquas profundas sub 1000 m (3300 pedum) habitat; veterrimum omnium euphausiaceorum viventium habetur.[2] Alia familia, Euphausiidae, decem continet genera, in summa octoginta quinque species, quarum genus Euphausia est maximum, triginta unam species habens.[3] Clarissimae, praecipue propter piscatum commercii, sunt Euphausia pacifica, Euphausia superba, et Meganyctiphanes norvegica.

  1. "Krill," Encarta Reference Library Premium 2005.
  2. E. Brinton, "The Distribution of Pacific Euphausiids," Bulletin of Scripps Institute of Oceanography 8(2):51–270, 1962, http://repositories.cdlib.org/sio/bulletin/8no2.
  3. "Euphausiacea". apud Integrated Taxonomic Information System 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Euphausiacea spectant.
Vide "Euphausiacea" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks