Morbus comitialis
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Morbus comitialis in lingua Latina classica, sive in usu medico hodierno epilepsia (Graece ἐπιληψία), est morbus cerebri, cuius specimina sunt accessiones[1] quassationum et spasmorum animo plerumque alienato. Romae antiquae, ut historia fert, comitia cessabant, cum accessio morbi aegrotum affecisset, unde nomen morbi ortum est. Disciplina medicinae quae epilepsias investigat epileptologia vocatur.
Medicamenta, in morbis comitialibus tractandis adhibita, dicuntur anticonvulsiva vel substantiae antiepilepticae.
Epidemiologia
[recensere | fontem recensere]Ex morbis neurologiae morbus comitalis cum centesima civium perturbata[2] saepissimorum est.
Epilepsia sive epilepsis est propensio cerebri ad accessiones patiendum. Cum accessio evenit, operatio electrica cerebri est turbata et neurona cerebri fulgunt sicut tempestas. Aeger saepe non tenet memoriam accessionis et dormit post eventum. Accessionum sunt duo genera[3]:
Accessiones leves (Francice petit mal)
[recensere | fontem recensere]Huius specimina sunt minus notabilia, quare accessiones possunt manere indeprensae, nisi instrumenta adhibentur. Aegrotus cessat actiones et silet et obliviscit. Si aeger est infans, morbus plerumque exolescat morbus in adolescentia.
Accessiones graves (Francice grand mal)
[recensere | fontem recensere]Eius specimina sunt quassatio et spasmus membrorum cum animo relicto et (raro) morte consequiente. Aeger linguam suam mordere et urinam perdere potest.
Classificationes syndromarum epilepticarum
[recensere | fontem recensere]ILAE - foedus internationale contra epilepsiam
[recensere | fontem recensere]Anno 1989 commissio foederis internationalis contra epilepsiam (Anglice: International League against epilepsy — ILAE)[4] classificationis terminologiaeque revisionem classificationis syndromarum epilepticorum divulgavit[5]. Anno 2017 revisio, et simul versio praesens valida, classificationis epilepsiarum divulgata est[6]. Caput est saepimentum epilepsiarum classificationis: Primo typus convulsionis (focalis, generalis, incognitus) nominatur, deinde typus epilepsiae (focalis, generalis, focalis et generalis, incognitus) et postremo syndromae epilepticae. Comorbiditates et aetiologia (structuralis, genetica, infectiosa, metabolica, immunologica, incognita) notae sunt. Definitio encephalopathiae epilepticae mutationis structuralis nova quoque inclusa est.
Classificationis ILAE revisio 2017, versio communis | |||
---|---|---|---|
Initium focalis | Initium generale | Initium incognitum | |
vigilem esse | vigilantia deminuta | cum symptomatibus motuum | cum symptomatibus motuum |
cum symptomatibus motuum | tonicis clonicisque (convulsionibus) | tonicis clonicisque (convulsionibus) | |
sive symptomatibus motuum | aliis motuum | aliis motuum | |
Typus focalis ad bilateralem ac tonicam clonicamque (convulsio) | sine symptomatibus motuum (absentia) | sine symptomatibus motuum | |
Typus non classificatus |
Epilepsia aetiologiae geneticae
[recensere | fontem recensere]Foedus internationale contra epilepsiam (ILAE) de epilepsia genetica scribit et mutationes geneticae convulsionum causas inducit. Nonnulllae formae descriptae, ac exempla sunt:
- Syndroma Dravet (infantia, mutatio canalis iontici natrii SCN1A)
- Syndroma MELAS
- Epilepsiae cum myoclonis progressivae (typi Unverricht-Lundborg, typi Lafora, syndroma MERRF, lipofuscinosis ceroideus neuronalis, sialidosis)
- Epilepsia Rolandiensis
Diagnosem reperire atque investigationes diagnosis adiumentum
[recensere | fontem recensere]Diagnosis morbi comitialis praecipue observatione ictūs sive ictuum et focalis et generalis fit, quamquam interdum denique et morum et corporis functionum singularium mutationes imprimis cum illae inopinatae, repentes, repetitae essent. Idcirco non solum observatio convulsionum musculorum repetitarum sed etiam - per exemplum - in schola absentia fugitiva discipuli sive discipulae unius enim ad morbum comitialem indicare possit. Epilepsiis eruditus tum investigationes ut sanguinis et electroencephalogramma incitabit.
Nihilominus ante diagnosem disquisitionibus ictuum diligentibus diversitas inter convulsiones epilepticas et profecto imitatores[7] pernecesse est. Imitatores epilepsiarum sunt syncopa, convulsiones anoxicae, morbi mentis, perturbationes somni, perturbationes motuum paroxysmales, hemicraniae, spasmus nutans, dolor, myoclonus spinalis et alia.
Imitatores: syncopae et convulsiones anoxicae
[recensere | fontem recensere]Syncopa status transiens animo linquendi oritur, si derepente fluxus sanguinis interrumpitur. Convulsio anoxica est collapsus, stupens corporis cum vel sive motibus tonicis clonicisque inopia gubernationis corticum cerebri causa.
Imitatores: perturbationes motuum paroxysmales
[recensere | fontem recensere]Etiam perturbationes motuum, si paroxysmales visae essent, morbo comitiali similes queant. Inter eas motus spastici, stereotypiae, dyskinesiae paroxysmales, suspectus tonicus paroxysmalis, ataxiae episodicae, hyperekplexia, syndroma opsoclonus myoclonusque adduntur.
Motus spasticus
[recensere | fontem recensere]Motus spastici sunt motus involiti, in pueritia incipiens, qui non ex consuetudine oritur.[8] Motus spastici inter simplices et complices dividunter. Si musculi pharyngis affecti sunt, sonus audiri licet.
Suspectus tonicus paroxysmalis
[recensere | fontem recensere]Rarum syndroma neuro-ophthalmologicum infantibus cum deviationibus oculorum sursum et infans de repente brevi tempore suspiciens[9].
Tractatio et remedium
[recensere | fontem recensere]Aegro dedecet eiusdem modi natatio, stimulatio nervi vagi et autocineti gubernatio. Loci proclives et aequora et lumina frequenter fulgentia ab eo vitanda sunt. Nonnumquam aegrotus, antequam accessionem patitur, vidit fulgura aut spectat assidue ad utrum latus aut sentit molestiam in epigastrio vel submersionem.[10] Hae alterationes appellantur "aura". Etiam famae sunt, quod canes accessiones antequam sentiunt.
Quamvis hodie pluria remedia anticonvulsiva vel antiepileptica in usu sunt, eis solum accessiones minus crebrae fiunt, sed morbus non sanatur.
Medicamenta anticonvulsiva
[recensere | fontem recensere]Exempla anticonvulsivorum sunt:
Dictum
[recensere | fontem recensere]solitum ita ait per comitialem morbum, quo prima ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim visus sensusque. -Tacitus, Annales XIII, 16.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Chang BS, Lowenstein DH (2003). "Epilepsy". N. Engl. J. Med. 349 (13): 1257–66.
- ↑ Berg AT et al. (apr 2010). "Revised terminology and concepts for organization of seizures and epilepsies: Report of the ILAE Commission on Classification and Terminology, 2005–2009". Epilepsia 51
- ↑ Commission on Classification and Terminology of the International League against Epilespy (1981). "Proposal for revised clinical and electroencephalographic classification of epileptic seizures". Epilepsia 22: 498-501. (Anglice).
- ↑ Foederis internationalis contra epilepsiam (ILAE) situs interretialis (Anglice)
- ↑ Commission on Classification and Terminology of the International League against Epilespy (1989). "Proposal for revised classification of epilepsies an epileptic syndromes". Epilepsia 30: 389-99 (Anglice)
- ↑ De revisione classificationis anno 2017 (ILAE) (Anglice)
- ↑ ILAE: de imitatoribus epilepsiarum. (Anglice)
- ↑ [1]
- ↑ Youtube: suspectus tonicus paroxysmalis.
- ↑ Delank, H.-W. (1981): Neurologie. Stutgardiae: Ferdinand Enke Verlag
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Catala, Amélie, Marine Grandgeorge, Jean-Luc Schaff, Hugo Cousillas, Martine Hausberger, Jennifer Cattet. 2019. "Dogs demonstrate the existence of an epileptic seizure odour in humans." Nature Scientific Reports. 9:4103 (28 Martii 2019).
- Diebold, Gilber. L'épilepsie, une maladie refuge. Calmann-Lévy.
- Hammer, Gary D., et Stephen J. McPhee, eds. 2010. 7. In Pathophysiology of disease: an introduction to clinical medicine. Ed. 6a. Novi Eboraci: McGraw-Hill Medical.
- Hildebrand, M. S., H. H. Dahl, et alii. 2013. Recent advances in the molecular genetics of epilepsy. Journal of Medical Genetics 50(5): 271– 279. doi:10.1136/jmedgenet-2012-101448.PMID 23468209.
- Jallon, Pierre, ed. 2007. Epilepsies. Lutetiae: Doin.
- Longo, Dan L. 2012. Seizures and Epilepsy. In Harrison's principles of internal medicine. Ed. 18a. McGraw-Hill. ISBN 978-0-07-174887-2.
- Mélèse, Lucien. 2016. La psychanalyse au risque de l'épilepsie. Ed. 2a. Érès.
- Ropper, Allan H, et Robert H. Brown. 2016. Epilepsia y otros trastornos convulsivos. In Principios de Neurología de Adams y Victor, ed. Marco Antonio Tovar Sosa, 999. 10a ed. Mexici: McGraw-Hill Interamericana. ISBN 970-10-5707-4.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Foederis internationalis contra epilepsiam (ILAE) situs interretialis (Anglice)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Epilepsiam spectant. |