Jump to content

Epictetus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Epictetus

Epictetus (Graece: Ἐπίκτητος 'adquisitus', servitutem designans) philosophus Stoicus primo secundoque saeculis vixit. Hierapoli in Phrygia natus est. Puer Epaphrodito cuidam Romae serviebat sub imperatore Nerone. Hunc philosophiam docuit Musonius Rufus. Anno 89, cum Domitianus princeps philosophos ex urbe expulisset, Nicopolem in Epiro perfugit, regione Graeciae, ubi scholam subinde condidit. Arrianus dicta Epicteti Dissertationes (Διατριβαί) appellata edidit, quorum supersunt libri quattuor; superest Enchiridion (Ἐγχειρίδιον) quoque, quod Marcus Aurelius magni aestimavit.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Internet Encyclopedia of Philosophy
Vicimedia Communia plura habent quae ad Epictetum spectant.
  • Opera in Bibliotheca Augustana (Graece)
  • Opera apud "The Little Sailing" (Graece)
  • Epicteti opera in Perseo Proposito ([[Graece]])