Jump to content

Ensishemium

E Vicipaedia
(Redirectum de Ensisheim)
Ensisheim: Régence palatium in quo Museum collocatum est.
Ensisheim: communis tabula

Ensishemum[1] vel Ensishemium[2], vulgo Ensisheim (Alsatiane: Anze aut Ansa) est commune Francicum 7418 incolarum (anno 2021) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.

Meteorites anni 1492 prope Ensihemium cadens. Imago ex Norimbergae chronica (1493).
Fragmentum meteoritae in Museo Ensishemiano servatum.

Anno 1431 Habsburgorum dominiorum occidentalium caput factum est Ensishemium. Anno 1492 metetorites circiter 137kg prope vicum cecidit e qua fragmentum hodieque in Museo inspicere potes. Inter 1584 et 1632 officina monetaria taler nummos argenteos effigie archiducum Austriae signatos Ensishemii excudit; tum secunda officina in Alsatia fuit post Argentoratum[3]. Quamquam moenia duplicia aedificarant Habsburgi tamen bello triginta annorum urbs septies inter 1632 et 1639 expugnata est. Ex pace Westfalica (1648) Franciae adnexa sedes Consilii Alsatiae (Galliceː Conseil Souverain d'Alsace) inter 1658 et 1674 fuit, quo anno consilium Montem Brisiacum translatum est.

Vicesimo saeculo Ensishemium una cum vicinis communibus in area potassii fodinarum iacebat et tres putei inter 1912 et 1961 intra communales fines in usu fuerunt. Qui putei deleti sunt sed area in museo ad realia quae vitam cotidianam fossorum ostendunt dicata est[4]. Hodie commune carcere notum est in quo ii qui longas poenas dant atque magna facinora (ut seriem homicidiorum) commiserunt custodiuntur[5].

Nexus interni

Putei Ensishemii locati
  1. Dict. Hofman.
  2. Ibidem infima pagina sub lemmate Helellus
  3. Nummi Ensishemii cusi. Cf Helmut Klemesch. Die vorderösterreichische Münzstätte Ensisheim (1584 – 1632), Wien 2009
  4. Situs Musei a quo liber quoque editus est 1904-2004 : 100 ans de potasse à Ensisheim inscriptus.
  5. 20 Minutes 05/06/2017

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ensisheim spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 47°51′56″N 7°21′9″E • OpenStreetMap • GeoNames • "68082" apud INSEE
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!