Electra (Sophocles)
Electra est tragoedia a poeta Graeco Sophocle incerto anno docta, fortasse inter 415 et 410 a.C.n. siquidem, ut videtur, Electrae Euripideae adnectenda sit. Utra prior fuerit, Electra Sophoclea an Electra Euripidea, non consentiunt philologi[1]. Certe tritissimum argumentum sibi elegit Sophocles, iam ab Aeschylo in Orestia (458 a.C.n.) tractatum et postea ab Euripide in Electra et Oresteː Clytemnestra a filio Oreste hortante sorore Electra iugulata. Poeta Latinus Atilius fabulam Sophoclis Latine convertit[2].
Personae
[recensere | fontem recensere]- Electra, filia Agamemnonis et Clytaemnestrae
- Orestes, frater Electrae
- Clytaemnestra, Mycenaeorum regina
- Aegisthus, Clytemnestrae moechus et Agamemnonis successor in throno
- Chrysothemis, soror Electrae et Orestis
- Chorus puellarum Mycenaearum, Electrae amicarum.
- Paedagogus
- Pylades, Orestis amicus, persona muta, ut videtur[3].
Res Mycenis in arce agitur.
Summarium
[recensere | fontem recensere]- Prologusː tres advenae Mycenas adveniuntː Orestes, fidus eius amicus Pylades paedagogusque qui viginti abhinc annis Orestem infantem periculo subtraxit atque apud Pyladis patrem in Phocidem portavit. Apollinis oraculo firmati Agamemnonis caedem dolo sine exercitu ulcisci volunt. Strategema quod invenit explicat Orestesː suam mortem per paedagogum falso nuntiare decrevit et cum urnam cinerum plenam inferent Clytemnestram et Aegisthum subito adgredi. Tum femina plorans e palatio auditur et coniurati sese occultant. Exit Electra et patrem mortuum, matrem scelestam, fratrem iamdiu absentem lamentatur.
- Parodosː chorus et Electra amoebis cantibus invicem respondent. Chorus virgini suadet ut maiorem fiduciam deis praeberet qui quondam de sontibus poenas sument atque interim erga dominos hodiernos minus intractabilem sese faceret. Respondet Electra patris fati se oblivisci non posse nec ab eius interfectoribus imperari aequo animo perferre.
- Primum episodiumː absente Aegistho chorus Electram interrogat an quid novi de Oreste acceperit. Respondet venturum quidem polliceri sed numquam venire. Intrat Chrysothemis quae ut Ismene in Antigona sororis intractabilem vehementiam non comprobat[4]. Num cuiquam prosint verba acerba et altercationes quaerit quae nihil aliud quam novas calamitates prioribus addere possunt. Electra rursus sororis ignaviam in patre ulciscendo vituperat. Chrysothemin vero dona Clytemnestrae nomine in tumulum ad Agamemnonis Manes placandas ferre cum cognoscit Electra causam quaerit. Tum somnio expavefactam fuisse matrem refert Chrysothemis, quo Agamemnonem reducem et sceptrum in regiae foco figentem viderat. Electra sorori persuadet ut capillos potius suos et sororis in tumulo consecraret et Clytemnestrae dona occulte dimitteret. Quod non recusavit quamvis pavida Chrysothemis.
- Primum stasimonː chorus somnii omine firmatus[5] sibi persuasum habet mox Iustitiam et Erinyem descensuras atque scelestos homines persecuturas esse.
- Secundum episodiumː Clytemnestra e palatio exit dona Apollini portatura. Iurgium cum Electra oritur quae matri caedem Agamemnonis et Aegisthi concubitum ut semper obicit. Clytemnestra Iphigeniae immolationem invocans sese purgare conatur quam divina Dianae voluntate, non mortali Agamemnonis decreto, accidisse respondet filia. Quam altercationem ut genus agonis interpretari licet. Tum Orestis paedagogus nuntius a Phanoteo ex Phocide missus esse simulans mortem Orestis nuntiat et longa narratione refert quomodo ille e curru eiectus et loris implicitus in Delphico bigarum certamine lamentabile fatum obierit[6]. Cor matris primo nuntio paululum angitur, mox tamen ultionis metu liberata exultat atque etiam Electrae dolori insultat dum nuntium suppositum secum intra palatium ducit. Sequitur kommos, hoc est lyricus cantus ab Electra et choro alternis cantatus. Electra sibi properam mortem optat et chorus eam solari nititur. Subito laetitià exultans irrumpit Chrysothemis; etenim in patris tumulo cum alios honores recentes tum et capillos iuvenis invenit, e quibus indiciis coniecit non longe abesse Orestem. Quod argumentum refellit Electra et tristem recentemque nuntium cum sorore communicat. Deinde maestae Chrysothemi persuadere vult ut secum sine ullo virili socio Aegisthum necandum suscipere vellet. Frustra nititur quia hoc consilum temerarium et amens sorori videtur.
- Secundum stasimonː chorus Electrae fortitudinem et pietatem laudat atque consilia eius iuvantibus numinibus caelestibus ut bene fausteque vertant optat.
- Tertium episodiumː Orestes ne a sorore quidem nec a quoquam alio recognitus una cum Pylade urnam ferens in scaenam incedit. Electram primam convenit cui ex Phocide cum Orestis cineribus venisse mentitur. Quae statim reliquias fratris parvae urnae inesse cognovit vas bracchiis complectitur nec reddere patitur[7]. Tam miserabile lamentum supra urnam edidit ut Orestes diutius simulare nequiverit et sorori quis esset confessus sit. Adeo gaudio exsultat Electra ut paedagogus e palatio exeat atque eos castiget ne omnem rem tam insolenter laetando detegantː tempus agendi esse non disputandi. Tum Electra veterem et fidum famulum agnoscit cui olim Orestem puerum tradidit atque deinde viros intra palatium ubi Clytaemnestra sola remanet sequitur.
- Tertium stasimonː chorus deos ultores et Erinyes venientes praesentit.
- Exodosː Electra e domo exit ad Aegisthi reditum praecavendum. Intus clamores Clytemnestrae caesae audiuntur. Mox rem gestam esse renuntiant iuvenes atque simul Aegisthus appropinquans aspicitur. Qui Electram interrogat an revera Orestes mortuus sit. Respondet corpus intra domum spectari posse. Aegisthus fores palatii aperiri iubet ita ut omnibus Argivis inimici sui mors perspicua fieret. At cum velamentum quo corpus velabatur removet non Orestis sed uxoris Clytemnestrae corpus agnoscit. Iam scit circumstantes viros ad se occidendum venisse et Orestes ad illum ipsum locum in quo Agamemnon trucidatus erat eum interfecturus ducit.
Sophocles cum Aeschylo et Euripide comparatus
[recensere | fontem recensere]In Choephoris Agamemnonis anima in tumulo et deus maximas partes in vindicta agebant. Quamquam multa ab Aeschylo sumpsit, apud Sophoclem Electram sine dubio fabulae protagonistam esse constat, quae plerumque in scaena permanet. Odio et dolore et pietate quidem insignis est sed parum ad ipsam caedis actionem confert et parum perspicax ostenditur ut quae Chrysothemin testem ocularem falsitatis convincat et fratrem non cognoscatː Orestes machinator et peractor coniurationis exsistit. Sororem ultimo tantummodo momento certiorem facit quae paene impedimento ei fit ob nimium gaudium. Econtra Electra lamentationibus, accusationibus, imprecationibus atque rursus laetitiae clamoribus scaenam implet. Nam Sophocleae heroides virorum vicem etiam cum id cupiunt non agunt. Electra autem Euripidea praeter alias novitates (agricolae nupta ruri habitat) et consilii et ipsius caedis particeps haesitantem fratrem impellit atque velut coniurationis dux fit.
Critici mirati sunt quod Sophocles matricidium damnasse non videatur nec Orestem a taetro facinore abhorrentem[8] ostenderit, ut Euripides et Aeschylus fecere. Sunt tamen etiam qui putent, quia spectatores Athenienses Erinyas Orestem mox persecuturas esse non ignorabant, per tragicam ironiam matricidium Sophoclem quasi victoriam et rem bene gestam habuisse.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gilberte Ronnet, "Réflexions sur la date des deux Électre", Revue des Études Grecques, 1970ː 309-332
- ↑ Male quidem si Ciceroni credimus (De Finibus I.5).
- ↑ Louis Roussel, "Le rôle de Pylade, dans l'« Électre » de Sophocle, est-il muet ?", Revue des Études Anciennes, 1939ː 19
- ↑ Ana Iriarte, "Ismène, Chrysothémis et leurs sœurs" in Héros et héroines dans les mythes et les cultes grecs, Presses Universitaires de Liège, 2000ː 57-66.
- ↑ Laurel Bowman, "Klytaimnestra's Dream: Prophecy in Sophokles' "Elektra"", Phoenix, 1997ː 131-151
- ↑ Quae egregia narratio cum simili Hippolyti mortis narratione apud Euripidem comparanda est. Cf. Albert Machin, "Oreste ou l'échec glorieux : Sophocle, Électre (741-745)", Pallas. Revue d'études antiques, 1988ː 45-60. C. W. Marshall, "How to write a messenger speech (Sophocles, Electra 680-763)", Bulletin of the Institute of Classical Studies, 2011ː 203-221.
- ↑ Memento quid de Polo histrione scripserit Aulus Gellius (Noctes Atticae VI.5)ː Is Polus unice amatum filium morte amisit. Eum luctum quoniam satis visus est eluxisse, rediit ad quaestum artis. In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat. Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum. Igitur Polus lugubri habitu Electrae indutus ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et quasi Oresti amplexus opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus. Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.
- ↑ Matre occis versibus 1124-5 tantum dicitː τἀν δόμοισι μὲν καλῶς, Ἀπόλλων εἰ καλῶς ἐθέσπισεν = "in palatio res bene se habet siquidem Apollo bene respondit".
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Anastasia Bakogianni, Electra, ancient and modern : aspects of the reception of the tragic heroine, Londini, 2011
- Pierre Brunel, Le mythe d'Électre, Lutetiae, Honoré Champion éditeur, 2019 (tertia editio). Recensio critica editionis 1971
- Robert W. Corrigan, ""The Electra" of Sophocles", The Carleton Drama Review, 1955ː 36-66
- J. F. Davidson, "Homer and Sophocles' Electra", Bulletin of the Institute of Classical Studies, 1988ː 45–72
- Eric Dugdale, "Sophocles: Electra ( Ἠλέκτρα)", in The Encyclopedia of Greek Tragedy, Wiley, 2013
- Hartmut Erbse, "Zur "Elektra" des Sophokles", Hermes, 198ː 284-300
- Benjamín Franzani, "El papel de las emociones para entender la centralidad de Electra en la tragedia de Sófocles", BYZANTION NEA HELLÁS, 2020ː 59-78
- Virginia M. Lewis, "Gendered Speech in Sophocles' Electra", Phoenix, 2015ː 217-241
- Albert Machin, "Électre ou le Triomphe maîtrisé (Sophocle, Électre, 1483-90)", Pallas. Revue d'études antiques, 1991ː 25-37
- Leona MacLeod, Dolos and Dikê in Sophokles' Elektra, Lugduni Batavorum, Brill, 2001 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Dissertatio academica, 1999
- O. Navarre, "Sophocle imitateur d'Eschyle : les Choéphores et l'Électre", Revue des Études Anciennes, 1909ː 101-128
- Sarah Nooter, "Language, Lamentation, and Power in Sophocles' "Electra"", The Classical World, 2011ː 399-417
- Thomas Van Nortwick, "Electra: Glory Bathed in Tears" in Late Sophocles: The Hero’s Evolution in Electra, Philoctetes, and Oedipus at Colonus, 2015ː 7-42
- Charles Paul Segal, "The Electra of Sophocles", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1966ː 473-545
- Thomas Alexander Szlezák, "Sophokles' Elektra und das Problem des ironischen Dramas", Museum Helveticum, 1981ː 1-21
- Graham Wheeler, "Gender and Transgression in Sophocles' "Electra"", The Classical Quarterly, 2003ː 377-388
- Matthew Wright, "The Joy of Sophocles' Electra", Greece & Rome, 2005ː 172-194