Jump to content

Duns Scotus

E Vicipaedia
Wikidata Duns Scotus
Res apud Vicidata repertae:
Duns Scotus: imago
Duns Scotus: imago
Nativitas: 1266; Duns
Obitus: 8 Novembris 1308; Colonia Agrippina
Patria: Kingdom of Scotland
Nomen nativum: John Duns

Memoria

Sepultura: Church of the Immaculate Conception of the Blessed Virgin Mary in Cologne
Beatus (feriae die 8 Novembris)
Ioannes Duns Scotus, ab Iusto de Gent saeculo quinto decimo pictus.

Ioannes Duns Scotus, qui doctor subtilis dicitur (natus ut videtur in oppido Duns vicecomitatus Bervicensis circa annum 1266; mortuus Coloniae Agrippinae die 8 Novembris 1308), fuit presbyter, theologus, et philosophus Scoticus doctrinae scholasticae. Lector apud Universitatem Parisiensem et frater Franciscanus erat. Eius sepulcrum hanc inscriptionem monstrat: "Scotia me genuit. Anglia me suscepit. Gallia me docuit. Colonia me tenet." Ioannes Paulus Papa II eum die 20 Martii 1993 beatificavit.

Quaestiones Ioannis Scoti
  • Parva logicalia:
    • Quaestiones super Porphyrii Isagogem
    • Quaestiones in librum Praedicamentorum
    • Quaestiones in I et II librum Perihermeneias
    • Octo quaestiones in duos libros Perihermeneias
    • Quaestiones in libros Elenchorum
  • Lectura
  • Quaestiones super libros de anima
  • Quaestiones super libros Metaphysicorum Aristotelis
  • Expositio super libros Metaphysicorum Aristotelis
  • Ordinatio aut Opus Oxoniense
  • Collationes Oxonienses et Parisienses
  • Reportatio Parisiensis aut Opus Pariense
  • Quaestiones Quodlibetales
  • Tractatus de Primo Principio
  • Theoremata (auctor non certus)
  • Quaestiones Quodlibetales
  • De Rerum Principio

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]