Jump to content

Domocus

E Vicipaedia
Wikidata Domocus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 39°7′38″N 22°18′11″E
Numerus incolarum: 1 814, 1 595, 1 951, 1 531, 1 746
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Domokos Municipality, Commune of Domokos

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Rivus Frigidus

Domocus (Graece: Δομοκός) est demus in regione ("peripheria") Graecia Media. Sedes administrativa est urbs homonyma, quae in montis declivitate sita Thessaliae planitiem perlustrat, ab urbe Lamia 36 chiliometris distans.

Domocus urbs

Demus in admininstratione anno 2010 reformanda (vide: Libellus Callicratis) ex tribus pristinis demis formatus est, qui nunc sunt "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα):[1]

Unitas popularis Numerus incolarum[2]
Domocus (Δομοκός) 5358
Thessaliotis (Θεσσαλιώτιδα) 4359
Xynias (Ξυνιάδα) 3482
Summa incolarum 13199

Pugna apud Domocum commissa

[recensere | fontem recensere]

Anno 1897 ad Domocum pugna cruenta Graeco-Turcici belli commissa est, cui manus Italiana, ut Graecos adiuvaret, Ricciotti Garibaldi duce interfuit. Inter voluntarios fuit Antonius Fratti, legatus apud Parlamentum Italianum, qui fortiter pugnando interfectus est.

  1. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  2. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!