Jump to content

Disputatio Usoris:Alatius

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Numquid vis?

Salve, Alati!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

--Ioshus (disp) 16:54, 12 Aprilis 2007 (UTC)[reply]

Legistine tu Disputatio:Alfus priusquam moveras?--Ioshus (disp) 17:03, 12 Aprilis 2007 (UTC)[reply]

Legi, et multo commentatus sum. Alatius 17:48, 12 Aprilis 2007 (UTC)[reply]

Estne Tolkien Latine reddendus?

[fontem recensere]

quinam liber est? Est scis utrum conversum sit in linguam latinam Dominum anulorum? Legi in tui commentariis aliquid de hoc... Gratias

Salve! Symbolum Richardi Sturch invenitur in libro cui titulus est Translating Tolkien: Text and Film. Totus liber non versus est: Richardus dixit se usque ad capitulum “Scalae Cirith Ungol” venisse. --Alatius (disputatio) 18:00, 25 Aprilis 2013 (UTC)[reply]
Sed iam in lucem editus primus liber est?--Alfonsoz (disputatio) 19:09, 25 Aprilis 2013 (UTC)[reply]
Minime. Sed sunt excerpta (brevissima) in Translating Tolkien. --Alatius (disputatio) 18:46, 25 Aprilis 2013 (UTC)[reply]