Jump to content

Disputatio:Habitatio

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Nomen (olim "Biochor" scriptum)

[fontem recensere]

Melius "biochora"? Vide Vicipaedia:Taberna#Biochor?. Andrew Dalby (disputatio) 09:18, 23 Iunii 2011 (UTC)[reply]

Melius concipiuntur et scribuntur quattuor primi paragraphi verba—habitat, crescit, movet, utitur—modo subiunctivo? IacobusAmor 12:05, 23 Iunii 2011 (UTC)[reply]

De "Habitat"

[fontem recensere]

In variis vicipaediis legimus vocem modernam "Habitat" (Theodiscam, et aliiis in linguis similia) ab "habitat er,sie,es wohnt", i. e. ab indicativo praesentis detractum esse. Quod, resp. e. g. ad accentum "Habitát", esse non potest. Nihil aliud ac "locus habitatus" mihi quidem videtur esse. Suntne biologiae periti, qui de vera origine huius vocis certiores nos possunt facere? --Bavarese (disputatio) 22:01, 18 Aprilis 2019 (UTC)[reply]

Salve, Bavarese. In multis libris botanicis hoc verbum activum contextibus Latinis, post descriptionem Latinam cuiusque speciei novae, videri solet. Saepe "Hab. ...", rarius "Habitat ..." legimus. Sermone Latino scientifico bene consonat: verbum est principale sententiae brevis. Certe id est origo verbi "habitat" variis linguis vernacularibus sicut nomen substantivum usitati. Apud nos, si sententias variis modis scribere volumus, nominibus "locus habitatus" aut "habitatio" uti possumus.
Permitte quaestionem alteram e quaestione tua surgentem! Abbreviationem "resp." saepe video in textu Theodisco, interdum etiam Latine a scriptoribus Theodiscis adhibitam ... sed intellectu mihi difficilem! Quid re vera significat? An originem Latinum habet? Andrew Dalby (disputatio) 09:14, 19 Aprilis 2019 (UTC)[reply]
Perhaps resp. = respectu 'with respect to' or respondens 'answering to, corresponding with' (both in Stearn 1983). IacobusAmor (disputatio) 12:45, 19 Aprilis 2019 (UTC)[reply]
Est in latinitate mediaevali vox respectivus; a quo, primo fortasse in sermone eruditorum, Theodisce dicitur respektive (resp.) eo sensu, qui in Duden. Rechtschreibung der deutschen Sprache ita declaratum est: "beziehungsweise, oder, und". Ego hoc loco, paulo propius sensui verbi respicere, dicere volueram "respiciens ad ...". --Bavarese (disputatio) 18:00, 19 Aprilis 2019 (UTC)[reply]

"Habitatio (s.f. III. vi); place of growth; usually the place of growth is associated with the verb cresco 'grow' or habito 'have possession of, inhabit, dwell' in the 3rd pers. sing. pres. active (crescit, habitat); regiones temperatas, rarius calidas, totius orbis terrarum habitat, regions temperate, more rarely hot, of the whole world it inhabits."—Stearn 1983: 438. IacobusAmor (disputatio) 12:45, 19 Aprilis 2019 (UTC) Gratias vobis respondentibus! --Bavarese (disputatio) 18:00, 19 Aprilis 2019 (UTC)[reply]