Demeter
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Demeter (discretiva).
Demeter (-tros, f.)[1] (Graece Δημήτηρ) in religione et mythologia Graeca antiqua est dea materna et messis, quae frumentis fertilitatique terrae praesidet, telluris vegetationem alens.
Demeter praeterea sanctitati matrimonii, legibus sacris, et circulo vitae mortisque praesidet. Ea et filia Persephone erant figurae maximi momenti in Mysteriis Eleusinis, quae pantheon Olympicum anteerant. In tabulis Graecis Mycenaeis Linearibus B ex tempore circa 1400–1200 a.C.n. Pyli inventis, "duae dominae et rex" idem esse ac Demeter, Persephone, Posidonque putantur.[2]
Romani antiqui eam eandem ac deam suam Cererem habebant.
Alia nomina
[recensere | fontem recensere]Haec dea apud Graecos appellabatur Attice Δημήτηρ, Dorice Δαμάτηρ, Aeolice Δωμάτηρ,[3] Alia eius nomina et epitheta erant:
- Deo (Δηώ), hypocorisma[4]
- Sito (Σιτώ, a voce σίτος 'triticum') ut victús vel frumenti dator,[5]
- Thesmophoros (θεσμοφόρος, a θεσμός 'ordo divinus, ius non scriptum') ut signum continuationis civilizatae societatis rusticae.[6]
- Anesidora (ἀνησιδώρα), quae dona praebet
- Chloe (χλόη), quae significat 'virgam tenerem' (Pausanias, Descriptio Graeciae 1.22.3)
- Potnia (πότνια), quae significat 'dominam', in hymno Homerico in Cererem
Coniuges et liberi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dēmētēr, -tros. Itaque fortasse dativo Demetri, accusativo Demetra. Vide lexicon Gaffiot et CIL 10, 3685: "AEDEM DEMETROS". In libris recentibus genetivum Demetris aliquando reperitur.
- ↑ John Chadwick, The Mycenean World (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1976).
- ↑ Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940)
- ↑ Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940). Derivativa huius nominis—adiectivum Deoius et patronymicum Deois (i.e. Persephone)—apud Ovidium reperiuntur: Metamorphoses 8.758: "Deoia quercus"; 6.114: acc. "Deoida".
- ↑ Eustathius Thessalonicensis, scholia de Homero, 265.
- ↑ Themis fuit dea Geca antiqua, corpus ordinis divini. Rempublicam ordinavit, ordinemque socialem evocavit. Finley, The World of Odysseus, rev. ed. (Viking Press, 1978), p. 78, nota 82.
- ↑ Hesychius Alexandrinus s.v. Dmia.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis capitulo 38
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Burkert, Walter. 1985 Greek Religion. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
- Parin d'Aulaire, Ingri, et Edgar Parin d'Aulaire. 1962. D'Aulaire's Book of Greek Myths.
- Harrison, Jane Ellen. 1903. Prolegomena to the Study of Greek Religion.
- Hesiodus. 1914. Theogonia et Works and Days in The Homeric Hymns and Homerica with an English Translation by Hugh G. Evelyn-White. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press; Londinii: William Heinemann Ltd.
- Kerenyi, Karl. 1967. Eleusis: archetypal image of mother and daughter.
- Kerenyi, Karl. 1976. Dionysos: Archetypal Image of Indestructible Life.
- Nilsson, Martin P. 1940. Greek Popular Religion. sacred-texts.com.
- Pausanias. 1918. Pausanias Description of Greece with an English Translation by W. H. S. Jones, Litt.D., and H. A. Ormerod, M.A., in 4 Volumes. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press; Londinii: William Heinemann Ltd.
- Ruck, Carl A. P., et Danny Staples. 1994. The World of Classical Myth: Gods and Goddesses, Heroines and Heroes. Durham: Carolina Academic Press. ISBN 0890895759.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetra spectant. |