Jump to content

Delmore Schwartz

E Vicipaedia
Wikidata Delmore Schwartz
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 8 Decembris 1913; Brooklynium
Obitus: 11 Iulii 1966; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Elizabeth Pollet

Memoria

Sepultura: Cedar Park Cemetery

Delmore Schwartz fuit poeta et scriptor fabularum brevium Americanus.

Universitates Columbiae et Visconsiniae frequentavit, antequam diploma in Universitate Novi Eboraci anno 1935 accepit. Deinde discipulus Alfredi North Whitehead in Universitate Harvardiana philosophiae studebat, sed studiis non finitis Novum Eboracum rediit.[1] Mox, anno 1937, diegema edidit "In Dreams Begin Responsibilities" inscriptum,[2] quo matrimonium calamitosum parentium suorum descripsit.[3] Proximo anno quinque et viginti annos natus librum eiusdem nominis edidit, in quo hanc fabulam cum aliis fabulis et poematibus protulit. Quem librum populo gratissimum T. S. Eliot, Gulielmus Carolus Williams, Ezra Pound, et alii auctores illustres laudaverunt, et Schwartz inter ingeniosissimos scriptores et bonae spei iuvenes suae aetatis numerabatur.[4] Allen Tate declarasse dicitur, stilum poeticum Schwartzianum esse "primam renovationem veram quam post Eliot et Pound habuimus."[5]

Schwartz scripturam creativam in sex universitatibus docuit, inter quas erant Universitas Syracusana, Universitas Princetoniensis, et Collegium Kenyonense. Cum scriptor magni ingenii, tum acerrimus et festivissimus in colloquio habebatur Schwartz, et in amicis oblectandis in White Horse Tavern, caupona Neo-Eboracensi, multum tempus terere solebat .

Infarctu cordis periit anno aetatis quinguagesimo secundo.

  • 1932. The Poets' Pack. Novi Eboradi: Rudge.
  • 1938. In Dreams Begin Responsibilities. Novi Eboraci: New Directions. ISBN 978-0-8112-0680-8. Google Books.
  • 1941. Shenandoah and Other Verse Plays. Novi Eboraci: New Directions.
  • 1943. Genesis: Book One. Novi Eboraci: New Directions.
  • 1948. The World Is a Wedding. Novi Eboraci: New Directions.
  • 1950. Vaudeville for a Princess and Other Poems. Novi Eboraci: New Directions.
  • 1959. Summer Knowledge: New and Selected Poems. Novi Eboraci.. Reimpressus 1967. ISBN 978-0-8112-0191-9. Google Books.
  • 1961. Successful Love and Other Stories. Corinth Books. 1985: Persea Books, 1985), ISBN 978-0-89255-094-4.
Opera divulgata post mortem
  1. Atlas 1977.
  2. Partisan Review 4 (1): 5-11.
  3. Howe 1978:vii.
  4. Poetry Foundation Podcast
  5. Atlas (1978: xiv): "the first real innovation we've had since Eliot and Pound."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Atlas, James. 1977. Delmore Schwartz: The Life of An American Poet. Novi Eboraci: Farrar, Straus and Giroux.
  • Atlas, James. 1978. Introduction. In Delmore Schwartz, In Dreams Begin Responsibilities and Other Stories. Novi Eboraci: New Directions.
  • Howe, Irving. 1978. Foreword. In Delmore Schwartz, In Dreams Begin Responsibilities and Other Stories. Novi Eboraci: New Directions.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Delmore Schwartz spectant.