Jump to content

Cyparissus

E Vicipaedia
Cyparissus cervum mortuum deplorans a Iacobo Vignali depictus (Musée des Beaux-Arts de Strasbourg).

Cyparissus (Graece: Κυπάρισσος) est figura mythologiae Graecae.

Cyparissus ab Apolline amatus

[recensere | fontem recensere]

Cyparissus (Graece: Κυπάρισσος) est filius Telephi et comes sive amatus Apollinis. Iuveni cervus tam gratus fit, ut ei pabula provideat, cervus tam mansueta fit, ut Cyparissus etiam in tergo eius residere possit. Cum autem cervum per errorem iaculo necaverit, deos rogat, ut eum dolore liberent; qui eum in cupressum commutant.[1]

Cyparissus apud Vergilium et Servium

[recensere | fontem recensere]
Tres imagines e Cyparissi fabula tractae in fictili saeculi decimi sexti (a Georgio Andreoli depictae): Deus iuvenem, qui in statu commutandi est, amplectens ramum tenet.

Alter traditio Romana amatorem Silvanum deum fuisse vult.[2] Illud Vergilii "et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum"[3] a Servio[4] poetam amores significare interpretatus est. Apud Servium non Apollo, sed Silvanus amator est, Cyparissus non cervum sed cervam habet, praeterea deus est causa mortis:

Hic amavit puerum Cyparissum nomine, qui habebat mansuetissimam cervam. hanc cum Silvanus nescius occidisset, puer est extinctus dolore: quem amator deus in cupressum arborem nominis eius vertit, quam pro solacio portare dicitur.

Non satis liquet, num Servius aition effingat (i.e. fabulam exponens, cur Silvanus sempervivum ramum tenens demonstratus sit) an versionem alioqui amissam tradat.[5] Alibi Servius Zephyrum Cyparissi amatorem profert.[6] Cupressum cum orco Graeco coniunctum esse refert:

Ergo cupressi quasi infernae, vel quia succisae non renascuntur, vel quia apud Atticos funestae domus huius fronde velantur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Der Neue Pauly. Enzyklopädie der Antike, ed. a H. Cancik, H. Schneider, Metzler. Vimariae et Stuttgardiae Vol. 6 1999 ISBN 3-476-01476-2.
  1. Ovidius, met. 10,106-142
  2. Ronald E. Pepin, The Vatican Mythographers, 2008:17
  3. Georgica 1,20
  4. Servius, nota ad Georgica 1,20 ([1]).
  5. Peter F. Dorcey, The Cult of Silvanus: A Study in Roman Folk Religion (Brill, 1992), pp. 15–16. Servius huius versionis mentionem facit etiam in Vergilii ecloga 10,26 interpretanda.
  6. Servius, nota ad Aeneidem 3,680.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cyparissum spectant.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!