Corvus cornix
Appearance
Corvus cornix
Corvus cornix est species avium familiae Corvidarum, quae per Europam septentrionalem, orientalem, austro-orientalemque, atque in partibus Asiae occidentalis habitat. Quae est avis corpore cinereo, sed capite, oculis, rostro, gula, alis, cauda, femore, pedibusque nigris. Sicut alii Corvidae, omnibus vescitur.
Ante annum 2002, varietas speciei Corvi corones habebatur et Corvus corone cornix nominabatur.[1]
De vocabulo
[recensere | fontem recensere]In nostra lingua, vocabula corvus et cornix varias Corvidarum species antiquitate significavisse videntur. Gulielmus Turner, scriptor saeculi sexti decimi, hanc cornicem Hibernam appellat: "est et marina quaedam cornix, quam aliqui Hybernam cornicem vocant, capite, cauda et alis nigris, caetera cinerea."[2]
-
Caput Corvi cornicis.
-
Corvv cornix volans.
-
Corvus cornix in nido.
-
Ova Clamatoris glandarii et Corvi cornicis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Corvus corone autem nomen Corvus corone corone habebat.
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "cornix".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Corvum cornicem spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species |