Corpora transneptuniana
*Planetulae transneptuniani sunt "plutoides" |
Corpora transneptuniana (sigla TNO pro verbo Anglico transneptunian object) sunt corpora caelestia quae extra orbitam Neptuni planetae, extremi gigantis gasosi, circa solem versatur.
Plurima corpora transneptuniana in zona Kuiperi esse putantur, quare verbum corpus zonae Kuiperi (Anglice Kuiper Belt Object, KBO) interdum etiam pro corpore transneptuniano adhibetur. Hodie aliquot centum corpora transneptuniana nota sunt, sed suspicio est aliquot decem milia corporum diametro plus 100 chiliometrorum exstare.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1900 usque ad annum 1930 verbum transneptunus pro nono planeta opinabili in usu erat, cui (per mendum) parvae perburbationes orbitales Urani Neptunique ascriptae sunt.
Pluto tandem die 18 Februarii 1930 repertus adhuc unicum corpus transneptunianum est, cui erat status Planetae, qui autem status interim in planetulam minutus est. A circa annum 1950 Transpluto quaesitus est, sed anno 1977 primo Centauro planetulo invento terminologia alia delecta est.
Corpora transneptuniana notissima
[recensere | fontem recensere]- Ultima Thule
- Eris (planetulus)
- 225088 (2007 OR10)
- Planeta IX (hypotheticus)
- Pluto (planetulus)
- 50000 Quaoar
- 90377 Sedna
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad corpora transneptuniana spectant. |
- Kuiper Belt (situs a Davide Jewitt elaboratus)
Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides ( indices) | Corpora transneptuniana |
Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam. |