Convivium Philippi Macedonis novissimum
Appearance
Comissatio vel convivium Philippi Macedonis ultimum Aegis in Macedonia anno 336 a.C.n. celebratum est pridie nuptiarum Alexandri Epirotae et Cleopatrae, quas celebrans Philippus necatus est. Comissatio a Diodoro Siculo his verbis narratur:
- ἐν γὰρ τῷ βασιλικῷ πότῳ Νεοπτόλεμος ὁ τραγῳδός, πρωτεύων τῇ μεγαλοφωνίᾳ καὶ τῇ δόξῃ, προστάξαντος αὐτῷ τοῦ Φιλίππου προενέγκασθαι τῶν ἐπιτετευγμένων ποιημάτων καὶ μάλιστα τῶν ἀνηκόντων πρὸς τὴν κατὰ τῶν Περσῶν στρατείαν, ὁ μὲν τεχνίτης κρίνας οἰκεῖον ὑποληφθήσεσθαι τὸ ποίημα τῇ διαβάσει τοῦ Φιλίππου καὶ τὴν εὐδαιμονίαν ἐπιπλῆξαι βουλόμενος τοῦ Περσῶν βασιλέως, καίπερ οὖσαν μεγάλην καὶ περιβόητον, ὅπως μεταπέσοι ποτ' ἂν εἰς τοὐναντίον ὑπὸ τῆς τύχης ἤρξατο λέγειν τόδε τὸ ποίημα:
- φρονεῖτε νῦν αἰθέρος ὑψηλότερον
- καὶ μεγάλων πεδίων ἀρούρας,
- φρονεῖθ' ὑπερβαλλόμενοι
- δόμων δόμους, ἀφροσύνᾳ
- πρόσω βιοτὰν τεκμαιρόμενοι.
- ὁ δ' ἀμφιβάλλει ταχύπουν
- κέλευθον ἕρπων σκοτίαν,
- ἄφνω δ' ἄφαντος προσέβα
- μακρὰς ἀφαιρούμενος ἐλπίδας
- θνατῶν πολύμοχθος Ἅιδας
- φρονεῖτε νῦν αἰθέρος ὑψηλότερον
- καὶ τὰ τούτων ἐφεξῆς προσσυνεῖρε, πάντα πρὸς τὴν ὁμοίαν φερόμενα διάνοιαν. ὁ δὲ Φίλιππος ἡσθεὶς ἐπὶ τοῖς ἀπηγγελμένοις ὅλως ἦν καὶ τελείως φερόμενος τῇ διανοίᾳ πρὸς τὴν τοῦ Περσῶν βασιλέως καταστροφήν, ἅμα δὲ καὶ τὸν πυθόχρηστον χρησμὸν ἀνελογίζετο, παραπλησίαν ἔχοντα διάνοιαν τοῖς ὑπὸ τοῦ τραγῳδοῦ ῥηθεῖσι.
- Interfuit tunc convivio Neoptolemus tragoedus, magnitudine vocis et nominis celebritate facile primus. Hunc carminum quae in mentem venirent, inprimis eorum, quae expeditioni Persicae convenirent, aliquot recitare iusserat. Artifex ergo poema quoddam ad transitum Philippi in Asiam, ut putabat, accommodum, quo felicitatem regis Persarum, quantumvis magnam et toto orbe decantatam, a fortuna tamen pessum aliquando dandam perstringeret, his verbis exorditur:
- Vos celsiores animos aethere habentes,
- superbitis nunc per amplorum camporum arva:
- aedes supra aedes struitis tumore inani,
- stolideque curriculum vitae extrahitis.
- Sed ecce grassans celeri pede heu tenebras
- operi obiicit, brevi spes
- tacitusque morte longas
- resecat, labore satis cumulatus, Orcus.
- Vos celsiores animos aethere habentes,
- Alia etiam his connexa adiicit, quae ad eandem omnia sententiam tendebant. Sed Philippus laetus in his, quae recitabantur, totus erat, et cogitatione sua prorsus ad regis Persarum eversionem ferebatur: simul etiam redditum e tripode sibi effatum animo revolvens, quod cum tragoedi verbis plane consentiret (Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 16.92.5-93.2. Versio Latina Ludovici Dindorfii).
Auctor versuum a Neoptolemo cantatorum, neque a Diodoro neque a Philodemo (qui versus duos ex eodem carmine citat) nominatus, nobis nescitur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Theodorus Bergk, ed., Poetae lyrici Graeci 3a/4a ed. (Lipsiae, 1878-1882) vol. 3 pp. 744-745 [de versibus]
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.