Consularis
Appearance
Consularis titulus magistratuum Romanorum fuit.
Quae verbum significat
[recensere | fontem recensere]Consularis substantivum est, quod pristinum consulem describit. Adiectivum consularis omnes honores, iura, officia pristini vel consulis officio fungentis designat.
Titulus
[recensere | fontem recensere]Nemo nisi consulares censores, dictatores, proconsules fieri potuerunt. Postea imperatores Romani titulum consularis etiam iis dederunt, qui consules non fuerant, ut magistratus summos suscipere possent[1].
Administratores provinciarum
[recensere | fontem recensere]Cum Diocletianus imperator provincias reformaret et novas minores constitueret, consularis titulus administratoris provinciarum nonnullorum faciebatur, ut e.g. Numidiae.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 150-151