Concubinatus
Concubinatus est diuturna nec occultata viri et feminae coitio sexualis, quae iure matrimonii ordinata non est. His diebus, cum tales coniunctiones creberrimae et inter se diversissimae factae sint, alia verba in usum venerunt, ut puta cohabitatio, necessitudo intima, unio libera, unio civilis et alia. Ideo notio concubinatus plerumque in regione historica adhibetur, Helvetia et Codice Iuris Canonici exceptis.
Concubinatus apud Romanos
[recensere | fontem recensere]Apud Romanos antiquos concubinus fuit servus, quem dominus diligebat.
A quo distinguendus est concubinatus viri et feminae, qui matrimonium inire non potuerunt aut noluerunt, libere ac voluntarie initus. Concubinatus, quamvis iuri matrimonii non subiectus, tamen lege approbatus coniunctio firma erat; concubina uxoris loco cum viro in domo vivebat, aliis viris feminisque exclusis. Concubinatus iniri potuit ea conditione, ut et vir et femina sui iuris erant et libere consenserunt. Dote opus non erat. Liberi patriae potestati subiecit non erant, nomen matris acceperunt, legitimi non habebantur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Schmidt, F. E. M. 1835. Dissertatio de concubinatu Romanorum usque ad Constantinum. Berolini (Textus in interrete)