Collegium Trilingue
Collegium Trilingue, sive Collegium Trium Linguarum, sive etiam Collegium Buslidianum (Francogallice: Collège des Trois-Langues), conditum est anno 1517 impensis curisque humanistae Hieronymi Buslidii, qui ut erat amicus Erasmi voluit institutionem humanisticam Lovanii in urbe ad bonas litteras promovendas instituere.
Collegium situm erat in Foro Piscium, loco frequentatissimo, populari et tumultuoso ubi habitabant piscatores et venumdabantur pisces et quo piscatores e bracchio fluminis Delae quae huc, coram domibus fluebat, afferebant de naviculis inter clangores turbae, dolia referta haringis et piscibus variis quorum foetor spargebatur ubique.
Hoc in collegio docebantur tres linguae: Graeca, Latina, Hebraïca.
Collegium, quod paulatim saeculis XVIImis et XVIIImis quasi pars Studii Generalis Lovaniensis factum est quocum intrinsecus erat conexum, perrexit suam vitam usque ad annum 1797 cum abolitum est Studium Generale Lovaniense.
Ultimus eius professor vivus fuit Stephanus Heuschling, mortuus anno 1847.
Index professorum Collegii Trium Linguarum
[recensere | fontem recensere]Professores linguae hebraïcae
[recensere | fontem recensere]- Matthaeus Adrianus, docuit ab anno 1518 ad annum 1519.
- Robertus Wackfeldus (Robert Wackefield), natione Anglus, docuit in prima parte anni 1519.
- Robertus Shirwodus (Shirwood), natione Anglus, docuit in secunda parte anni 1519.
- Iohannes Campensis (Jean van den Campen) 1520-1531
- Andreas Gennepius 1532-1568
- Iohannes Guilielmus Harlemius 1568-156
- Petrus Pierius a Smenga 1569-1577
- Valerius Andreas 1612-1655
- Iohannes Sauterus 1656-1679
- Ianus Herys 1680-1704
- Iohannes Guillielmus van Hoven 1704-1723
- Gisbertus Iosephus Hagen 1726-1750
- Iohannes Natalis Paquot 1755-1772
- Gerardus Deckers post sedem vacantem per duos annos, docuit ab anno 1774 ad annum 1782.
- Iosephus Benedictus de Mazière 1782-1786.
- Stephanus Heuschling 1790-1797, Luxemburgensis, natus anno 1760, denatus anno 1847, fuit ultimus e professoribus Collegii Trilinguis in quo docuit linguam hebraïcam per septem annos, ab anno 1790 usque ad annum 1797 cum Collegium Tilingue est abolitum una cum vetere Universitate Studiorum Lovaniensi. Factus est postea professsor linguae hebraïcae in Universitate publica Lovaniensi.
Professores linguae Graecae
[recensere | fontem recensere]- Rutgerus Rescius 1518-1545.
- Hadrianus Amerotius 1545-1565.
- Theodoricus Langius 1560-1578.
- Guilielmus Fabius 1578-1590.
- Gerardus Corselius 1591-1596.
- Henricus Zoesius 1606-1607.
- Petrus Castellanus sive a Castello 1609-1632.
- Petrus Stockmans 1632-1643.
- Matthaeus Theige 1643-1652, natione Hibernus natus in urbe Limmerick.
- Iohannes Normenton natione Anglus 1652-1654.
- Bernardus Heimbachius natione Germanus, 1654-1664.
- Iohannes de Hamere 1664-1680.
- Rutgerus van den Burgh 1681-1682.
- Franciscus Martinus natione Calviensis Hibernus 1683-1722.
- Aegidius Franciscus Audenaert 1723-1732.
- Franciscus Claudius de Quareux 1732-1740.
- Iohannes Baptista Zegers 1741-1782.
- Iohannes Hubertus Iosephus Leemput 1782-1787.
- Iohannes-Baptista Cypers, 1790-1791.
- Antonius van Gils, 1791-1797.
Professores linguae Latinae
[recensere | fontem recensere]- Hadrianus Barlandus 1518-1519.
- Conradus Goclenius 1519-1539
- Petrus Nannius 1539-1557.
- Cornelius Valerius 1557-1578.
- Guilielmus Huysmannus 1586 – ?
- Iustus Lipsius 1606
- Erycius Puteanus 1607-1646
- Nicolaus Vernulaeus 1646-1649
- Bernardus Heimbachius 1649-1664
- Christianus a Langendonck 1664-1669.
- Ioannes Baptista Victor de Schuttelaere 1669-1683
- Dominique Snellaerts 1683-1688.
- Leonardus Gautius 1689-1693.
- Bernardus Desirant 1689-1701 hoc anno debuit abdicare a cathedra sua quia palam, cum de historia Britannica docebat, laudavit regem Guilielmum III obtrectavitque regem Iacobum II. Nonnulli discipuli Hiberni eum denuntiaverunt ita ut in in exilium damnatus esset a Gubernatore Generali Belgicae . Mortuus est Romae anno 1725.
- Ioannes Franciscus de Laddersous, 1705-1720
- Christianus Bombaeus 1720 et seq.
- Gerardus Ioannes Kerckherdere 1722-1738.
- Henricus Iosephus Van den Steen 1741-1768. Docuit usque ad mortem sed post obitum eius nemo ad cathedram linguae latinae in Collegio Trilingui ascitus est, quia verisimiliter, in ipsius Studii Generalis Lovaniensis facultate Artium, praecipue in Collegio Sanctissimae Trinitatis in quo litterae humanitatis docebantur, iam satis bene in litteris latinis studentes erudiebantur. Igitur fuit ultimus, a tempore Erasmi, qui docuit sermonem latinum in illustri Collegio Trium Linguarum.
Nexus interni
- Studium Generale Lovaniense
- Universitas Catholica Mechliniensis
- Universitas Catholica Lovaniensis
- Universitas Publica Lovaniensis
- Universitates studiorum Lovanienses
- Bibliothecae Universitariae Lovanienses
- Index rectorum Studii Generalis Lovaniensis
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Félix Nève, Mémoire historique et littéraire sur Le Collége (sic) des Trois-Langues à l'Université de Louvain, M. Hayez, Bruxellis, 1856 (legi potest in reti internationali: http://books.google.be/books?id=oLEFAAAAQAAJ&dq)
- Henry de Vocht, "History of the foundation and the rise of the collegium trilingue Lovaniense", in Humanistica Lovaniensia commentariis, 1951-1955.
- Henry de Vocht, Les Débuts du Collège Trilingue de Louvain, 1517-1550, Uystpruyst, Lovanii, 1958