Jump to content

Cleobis et Bito

E Vicipaedia
Ara temporis Romani, in qua fabula de Cleobi et Bitone ostenditur, Museum Nationale Romanum (Roma)

Cleobis et Biton (Graece Κλέοβις et Βίτων) fuerunt fratres Mythologiae Graecae, filii Cydippes, Argeae sacerdotis Herae deae.

Herodotus in primo Historiarum suarum libro (1,31) Solonem Atheniensem interrogatum, quem hominum beatissum putaret, primo Tellum Atheniensem inducere facit, deinde fratres Argivos Cleobin et Bitonem, de quibus narrat:

His enim genere Argivis et victus suppetebat probabilis et robur corporis erat tale, ut et uterque pariter certaminum praemia abstulerit et de eisdem haec etiam narretur historia. Quum festus dies ageretur Iunonis oporteretque omnino matrem horum bigis in templum vehi nec vero in tempore ex agro adessent boves, tunc iuvenes urgente hora iugum ipsi subeuntes plaustrum traxerunt, quo mater vehebatur eoque per quadraginta quinque stadia tracto ad templum pervenerunt. Quo facto, quum oculos universi coetus in se convertissent, optimus eisdem obtigit vitae exitus ostenditque in his Deus melius esse hominibus mori quam vivere. Nam quum circum stantes Argivi laudarent iuvenum robur, mulieres vero felicem praedicarent matrem, quod tales haberet filios, mater et facto vehementer gavisa et omine stans ante simulacrum precata est deam, ut Cleobi et Bitoni filiis suis, qui ipsam magnifice honorassent, id daret quod optimum esset contingere homini. Post hanc precationem, peracto sacrificio, laute eputati iuvenes, quum in ipso templo somno se dedissent, non amplius resurrexerunt, sed hoc vtae exitu sunt perfuncti. Eorumdem dein imagines, ut qui homines fuissent praestantissimi, fieri curarunt Argivi Delphisque dedicarunt.[1]

Pluries fabula apud auctores Romanos memoratur, ut puta in Ciceronis Tusculanis disputationibus.[2]

Statuae Cleobis et Bitonis, donarium Argivorum Delphis. (Archaeologicum Museum Delphorum, ex marmore factae, Altitudo: A: 2,16, B: 2,18)

Duae statuae Cleobis et Bitonis Delphis repertae sunt, statua 1 (A) anno 1893 a Thesauro Athenarum in boreo-occidentem versus, statua 2 (B) anno 1894 fere 10 m ab A ad occidentem.

Inscriptiones in basibus eas statuas Cleobis et Bitonis esse demonstrant, pictorem autem quendam [Poly]miden Argivum. Inscriptio incipit in basi B sinistra (duae lineae) et continuatur in basi A.[3]

Basis B

[κλεοβις και βι]τον | ταν ματαρα
- - - - - ς hι | - - - - - - - -

Sockel A

Εαγαγον τοι δ΄ υιοι
[ ]μεδες εποιεε hαργειος

Statuae A et B inter se differunt. Qualis sit Cleobis qualisque Biton nescitur.


Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Johannes Toepffer: Biton 1. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band III,1, Stuttgart 1897, Sp. 544–545.E
  • Detlev Kreikenbom: Reifarchaische Plastik. In: Die Geschichte der antiken Bildhauerkunst. Ed. a Petro C. Bol, Vol. I: Frühgriechische Plastik, Moguntiaci 2002
  • Gisela M. A. Richter: Kouroi. Archaic Greek Youths. A study of the development of the Kouros type in Greek Sculpture. Phaidon Press, Londinii
  1. Versio Latina ex: Iohannes Schweighaeuser, Herodoti Musae sive Historiarum libri IX, Graece et Latine. Argentorati et Parisiis apud Treuttel et Würtz 1816. In interrete textum invenies hic
  2. Cic. Tusc. 1,113
  3. Fons inscriptionum: Gisela Richter: Kouroi. Archaic Greek Youths. A study of the development of the Kouros type in Greek Sculpture. Londinii: Phaidon Press, ,p. 128