Clavis memorialis USB
Haec commentatio nondum stipula est. Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:
|
Clavis memorialis USB (Anglice Universal Serial Bus) sive Memoria USB seu USB flash drive seu memory stick appellatus, est parva machina dicata ad data conservanda, quae memoriam fulminarem, pilulas electricas non requirens, continet. Prima exemplaria pilulas requisiverunt, sed in novis non adhibentur. Hi claves vulnera levia (externa) pulveraque, quae formas veteres conservationis gestabilis, ut disci compacti disculive, afficiebant, tolerant.
Hae memoriae instrumentum datis conservandis ac vehendis maxime adhibitum factae sunt, in locum disculorum pervulgatorum discorumque compactorum succedentes. Fieri potest ut mercatu claves cum memoria 1, 2, 4, 8 seu plurium Go (aeque magna ac memoria mille seu plurium disculorum) inveniant. Ob infinitum favorem popularem vulgo plurimis nominibus appellato, designatio USB de intentione instrumentum informaticum nihil dubitationis habet.
Systemata operativa hodierna data, in clavi memoriali conservata, legere mutareque possunt, simul ac clavis, quae vim electricam per portam USB a computatro accipit, et computatrum accensum porta ligata sunt. At contra vetustioribus systematibus operativis (e.g. Windows 98) opus est programmate gubernatorio, domo fabricatorio praebito. Omnia systemata GNU/Linux tale programma comprehendunt.