Cistophorus
Cistophorus est nummus argenteus in regno Pergameno et in provincia Asia a secundo saeculo a.C.n. ineunte usque ad finem secundi saeculi p.C.n. percussus. Etenim post pacem Apameae pactam (188 a.C.n.) cudi coepti sunt[1] nec desierunt ante tempus imperatorum Septimi Severi et Caracallae. Cistophori vocati sunt quia imaginem sacrae cistae Dionysiacae (e qua serpens exibat) in argento expressam praebebant. Nam vocabulum cistophoros Graece 'cistam ferens' significat.
De pondere et valore
[recensere | fontem recensere]Cistophori servati inter duodecim et tredecim grammata pendere solent (nonnumquam leviores sunt): quatuor drachmas et tres denarios Romanos valuisse a plerisque numismatistis creduntur, sed, cum in thesauris extra Asiam non inveniantur, moneta provincialis fuisse videtur, extra certos fines non accepta. Scilicet quia cistophorus plus valere iussus est quam pondus argenti (praeterea non ex argento omnino puro erant). Nihilominus tempore Ciceronis Romani quoque cistophoris utebantur cum in Asia negotiabantur. His verbis magnus orator de pecuniis quas apud Asiaticos argentarios collocarat ad Atticum amicum scribebat :ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens. Hujus pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere[2]
Sub imperatoribus contra denario non minus quam cistophoro in Asia utebantur.
De officinis
[recensere | fontem recensere]Plures officinae cistophoros emiserunt : in nummis monogrammate vel primis litteris urbis nominis cognoscuntur. Inveniuntur non tantum Pergamum et Ephesus, quae praecipuae officinae fuere, sed etiam Tralles in Lydia, Laodicea et Apamea in Phrygia etc.
Historia
[recensere | fontem recensere]Tres Pergameni reges cistophoros emiserunt: Eumenes II, Attalus II, et Attalus III qui regnum Romanis testamento legavit. Nec nomina nec effigies eorum in nummis conspiciuntur : ex una parte cista mystica dei Dionysi, e qua serpens erepit, corona hederacea circumdata est (hedera Dionyso sacra erat et saepe tempora dei eius foliis cinguntur). Ex altera parte duo serpentes, quorum caudae internexae sunt, caput erigunt linguam bisulcam vibrantes. Inter eos corytus aplustribus ornatus e quo arcus summus eminet. Primae litterae urbis ubi cistophorus cusus est officinam indicant. Dextra variae figurae vel symbola conspicua sunt, fortasse ad emissiones distinguendas.
Ab anno 133 a.C.n. usque ad annum 128 a.C.n. per sex annos litteris numeralibus Graecis (A,Β,Γ,Δ,...) anni in nummis numerabantur. Tempus fuit quo Romani, regni heredes per testamentum facti, bellum gerebant cum Aristonico regnum occupare sub nomine Eumenidis III conato. Qui Aristonicus quoque per quatuor annos cistophoros emisit in urbibus Stratonicea, Apollonide, Thyatira[3]. Postea haec ratio omissa est, sed duo vel tres litterae additae ad nomen magistratus monetae praefecti referri posse videntur. Primo saeculo a.C.n. nomina integra et Graeca leguntur, medio saeculo nomina proconsulum Romanorum in eorum locum successerunt. Nec alio modo postquam Romani rerum potiti sunt figurae in cistophoris expressae mutatae sunt.
At Marcus Antonius, cum provinciis orientalibus praefuit, caput suum necnon uxoris Octaviae, quae eadem et soror Octaviani Caesaris erat, in cistophoris imprimi iussit et addidit titulos suos latine scriptos. Nihilominus retinuit cistam, coronam hederaceam et serpentes : nam Dionyso deo adsimulari cupiebat[4] qui de India et orientali parte mundi clarissime triumphasse dicebatur.
Post Actiacam victoriam Octavianus Caesar cistophorum novi generis in Asia emisit : unam partem capite suo laureato signari iussit. Nondum Augustus a senatu appellatus erat : itaque in titulis LIBERTATIS P(opuli)R(omani) VINDEX dicitur. Ex altera parte Pax caduceum tenens et lampadem calcans videtur (prima imago erat Pacis Romanae quam imperatores Romani per saecula tueri videri voluerunt), intra coronam lauream, non hederaceam (multo enim Apollinem, tutelarem deum suum, Dionyso praeferebat, eo magis quia Marcus Antonius novus Dionysos esse voluerat). Nihilominus parvam cistam mysticam cum serpente in angulo servabat, ut cistophorus agnosceretur.
Postquam Augustus factus est, nihil de prioribus figuris -ne cistam quidem- in cistophoro retinuit : ut in denario Romano una pars capite laureato Augusti signabatur, ex altera variae figurae exprimebantur : spicae frumenti, capricornus, templum Martis Ultoris Romae, sphinx, arcus triumphalis etc. Tituli latine scribebantur. Hunc morem successores per duo saecula obervaverunt. Cistophori imperiales plerumque Ephesi, in capite provinciae, signabantur. Pondus paulatim imminutum.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Attalid Asia Minor : money, international relations, and the state, curante Petro Thonemann, Oxford University Press, 2013 Apud Guglum librorum Recensio critica
- Fred S. Kleiner, Sydney P. Noe: The early Cistophoric Coinage. The American Numismatic Society, New York NY 1977, (Numismatic studies 14, ISSN 0517-404X).
- Fred S. Kleiner, The dated Cistophori of Ephesus, The American Numismatic Society Museum notes, 18, New York NY 1972, pp.17-32.
- The late cistophori of Apameia, in : Greek Numismatics and Archeology. Essays Margaret Thompson, Wetteren, 1979, pp119-130.
- William E. Metcalf: The Cistophori of Hadrian. American Numismatic Society, New York NY 1980, ISBN 0-89722-181-8, (Numismatic studies 15).
- C. H. V Sutherland: The Cistophori of Augustus. Royal Numismatic Society, London 1970, (Royal Numismatic Society Special publication 5, ISSN 0080-4487).
- G. Stumpf, Numismatische Untersuchungen zur Chronologie der römischen Statthalter in Kleinasien, Saarbrücken, 1991.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius XXXVII, 46,58 et 59. Nonnullis numismatistis modernis cistophorus videtur non ante 175 a.C.n. cusus fuisse et Titus Livius falsum testimonium dedisse.
- ↑ Ad Atticum XI,1 = Editio Belles Lettres ,ep. 427. Vide etiam pro Domo 52.
- ↑ Rebuffat, La Monnaie dans l'antiquité, Picard, 1996 p.164.
- ↑ Cassius Dio XLVIII,39.