Jump to content

Libraria

E Vicipaedia
(Redirectum de Bibliopolium)
Magna libraria in Formosa sita.
In libraria Polonica quaedam, ecce libri mythhistorici, qui hodie inter libros commenticios sunt favorabilissimi.
Libraria in Buenos Aires, Argentina.

Libraria[1], sive taberna libraria[1], sive bibliopolium[1] est taberna in qua libri prostant. Librariae a bibliothecis discrepant quod propositum eorum est specialiter libros venum dare, nec libros conservare et mutuare. Quamquam bibliothecae igitur saepe solum singulum exemplum cuiusdam libri habent, librariae specialiter multa exempla praebent.

Librariarum magnitudines possunt multo discrepare. Librariae possunt esse aut sui iuris aut partes librariarum catenae. Sunt tabernae parvae vel scrutariae cum pauciore quam mille librorum et magnae librariarum catenae multis cum millionibus.

Libri hodie vendiuntur in tralaticiis tabernis via sitis, vel in virtualibus tabernis interreti sitis, vel ambo modo. Homines in talibus tabernis laborantes vocantur bibliopolae sive libelliones.

  1. 1.0 1.1 1.2 Carolus Egger, ed., ed. (1992, 1997). Lexicon Recentis Latinitatis. Urbis Vaticanae: Libraria Editoria Vaticana  ISBN 8820917319 (vol. I: A-L), ISBN 8820922398 (vol. II: M-Z), vol. I, p. 449, s.v. libreria.