Berenice I (regina Aegypti)
Berenice (nata anno fere 340 a.C.n.; mortua inter 279 et 274 a.C.n.), e familia satis nobili Macedonum orta, fuit nuptiis tertiis uxor Ptolemaei I Aegypti regis et mater Ptolemaei II.
Berenice fuit filia Antigonae[1] (sororis Eurydicae) et Magae.[2] Imprimis Philippo quodam, origine ignoto, nupsit qui ex ea genuit Antigonam (Pyrrhi uxorem futuram)[3] et Magam.[4] Berenice marito mortuo Aegyptum petivit, sectatrix Eurydicae[5] quae Ptolemaeo nupserat; ibi Berenicam ipsam Ptolemaeus adamavit et, Eurydica reiecta, in matrimonium anno 317 a.C.n. duxit. Eo peperit filiam Arsinoam, filium Ptolemaeum patris successorem, filiam alteram Philoteram.[6]
Berenice fuit auriga Olympionica anno ignoto.[7] Mortua inter deas iussu filii Ptolemaei instaurata est.[8] Theocritus ad eius honorem carmen titulo "Berenice" scripsit, hodie deperditum.[9]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Scholia in Theocritum 17.61
- ↑ "Bagae filia" vel "Gamai filia" (Scholia in Theocritum 17.34), a Bücheler emendata
- ↑ Plutarchus, "Vita Pyrrhi" 4
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae 1.6.8, 1.7.1
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae 1.6.8
- ↑ "Diva": Callimachus fr. 228.52 Pfeiffer
- ↑ Posidippus, Hippica AB 78, 88; Egyptian Royal Genealogy (vide notam 6.1)
- ↑ Theocritus 15.109-110, 17.50
- ↑ Fragmentum apud Athenaei Deipnosophistas 284a
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Berenice I" apud Egyptian Royal Genealogy
- "Berenice I" apud livius.org
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Ptolemy I, Soter" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
- Walter M. Ellis, Ptolemy of Egypt. Londinii: Routledge, 1994. ISBN 0-415-10020-8
- A. S. F. Gow, ed., Theocritus (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952. 2a ed.) vol. 2 pp. 332-335 etc.
- Jakob Seibert, Untersuchungen zur Geschichte Ptolemaios' I. Monaci: Beck, 1969