Bartholomaeus Andreas Camerani
Bartholomaeus Andreas, vulgo Barthélemy-André Camerani (Ferrariae anno circiter 1735 natus; Lutetiae mortuus anno 1816) fuit comoedus. Partes Scappini(fr) comoediarum Italicarum ille praeter alios agebat in grege Comédie Italienne, cui postea seminarius perpetuus nominatus est.[1]
Fuit etiam ganeo qui Francogallos saeculo XVIII exeunte parare docuit maccarones, etiam linguam bubulam modo Venetorum,[2] etiam cochleas quae, "eius methodo coctae, plus quam emberizae valebant".[3] Potagium Camerani apud Café Anglais anno 1802 primus invenit: "ipse saepe amicis apud se inlatus est hunc victum deliciosum, principium plurimarum indigestionum",[4] etiamsi ipse medias mensas secundas dormitare soleret ut profundius tertiis frueretur.[5] Unus fuit iuratorum gastronomorum quos Grimod de la Reynière ad Almanach des gourmands elaborandum convocabat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Almanach (1804) p. 32
- ↑ Almanach (1804) pp. iii-iv
- ↑ certains escargots qui, cuits à sa manière, valent mieux que des ortolans: Almanach (1804) p. 33
- ↑ Il en régale souvent ses amis. C'est un manger délicieux, et le principe d'un très-grand nombre d'indigestions: Almanach (1804) p. 32
- ↑ Almanach (1804) p. v
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "André-Barthélemy Camerani" in Bruno Fuligni, Folle histoire - Les gourmands mémorables. Prisma, 2015 (Paginae selectae apud Google Books)
- "Epître dédicatoire à monsieur Camerani" in Grimod de la Reynière, Almanach des gourmands vol. 2 (1804) pp. iii-viii editionis 2ae, cf. pp. 30-33
- "Camerani, Barthélemy-André" in Larousse gastronomique (1996) p. 194