Jump to content

Bannum

E Vicipaedia

Bannum[1] (Francogallice Ban ) est iuris notio feodalis, huius vocabuli est notio multiplex sed potissimae sunt quas pro edicto publico, poena et mulcta iudiciaria et districtu ac iurisdictione significatibus accipit.

Edictum publicum

[recensere | fontem recensere]

Bannum est edictum publicum seu proclamatio seu statui publicatio. Talis est proscriptio cum exilio sive bannimentum (Francogallice bannissement) et bonorum confiscatio ab auctoritate dominici atque excommunicationes Summi Pontifici Episcopive quae eadem auctoritate convertuntur. Talis est etiam, cum bellum ingrueret hostem bannire, id est feudatariorum submonere et communias evocare ut in exercitum ducantur, hoc mandatum primum a baiulis, senescallis et praepositis iurisdictionibus suis competeret.

Instrumentum nuntiandi auxilio Belfredus fuit per campanam bannalis (Francogallice bancloque) quae utilis fuit nec tantum ad nuntiandam hostis adpropinquationem sed etiam ad convocandos cives, et ad alios usus, prout rei politica curatoribus visum fuerat.

Per metonymiam et bannum et heribannum (Francogallice arrière-ban) non solum evocationem ordinis personae sed verum ipsam ordinem adsumpserunt.

Olim et hodie banna (-orum n. pl.) matrimoniorum celebrationem promulgationes anticipatrices sunt quae in ecclesiis Catholica Romana saltem primo secundum consuetudinem et secundo ab anno 1215 ex decretis[2] Concilio Lateranense Quartum atque ex decreto quodam[3] Concilium Tridentinum eduntur[4]. Nihilominus hodierno die banna per ordinationes iuridicas numerosas manent edicta publica necessaria ad nuptias praenuntiandas eccelesiasticas necnon.

Poena et mulcta iudiciariae

[recensere | fontem recensere]

Per metonymiam quoque, bannum vel bannimentum sunt poena et mulcta pecuniaria quibus legis infractor punitur. Talis est cum iure confiscando cuiuscumque hominis proprietas ob crimen aliquod in bannum missus esset, aut proscriptio cum exilio sicut bannum imperiale et bannum regis.

Districtus ac iurisdictio

[recensere | fontem recensere]

Bannaleuca sive Banleuca sive banleuga sive banleugium (Francogallice banlieue) est locus circumscriptus intra leucae ut iurisdictio vel districtus intra quem bannire sive ius bannense exercetur, id est ubi potestas ditione tenet mulctam et proscriptionem et confiscationem bonorum incidendi, vel bannum promulgandi.

  1. Du Cange, Glossarium ad mediae et infimae Latinitais, Lutetiae, 1840 , Didot fratres, T. I.
  2. Decreta Concilii, vide canones 50-52 (Anglice)
  3. The Council of Trent - The Twenty-Fourth Session - The canons and decrees of the sacred and oecumenical Council of Trent, Ed. and trans. J. Waterworth (London: Dolman, 1848), 192-232, Decree on the reformation of marriage, Cap. I. [1] (Anglice)
  4. Banns of marriage in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)