Bad Wörishofen
Appearance
Bad Wörishofen est urbs et commune Bavaricum 14'455 incolarum (anno 2012). Nomine Bad (latine balineum), anno 1920 attributo, urbs digna habita est propter famam atque incrementum, quae re medicinali adepta erat. Vixit enim ibi et novae arti sanandi a se ipso inventae operam dedit Sebastianus Kneipp, qui munere presbyteri ibidem fungebatur. Cui persuasum erat vi aquae praecipue frigidae sollerter adhibendae multos morbos et vitari et leniri. Cum haec doctrina a Woerishofen exiens palam facta esset, multi sanationem malorum sperantes haud frustra hunc medicum non-medicum convenerunt. Acceperunt enim a Kneipp etiam praecepta consentanei rationi valetudine integra vivendi.
Clari cives
[recensere | fontem recensere]- Sebastianus Kneipp, presbyter
- Rainer Werner Fassbinder, celeberrimus pellicularum moderator et histrio (1945–1982)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Bad Wörishofen spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |