Bad Blankenburg
Bad Blankenburg[1] est urbs in Circulo Saalfeld-Rudolstadt Thuringiae, in Germania sita. Sex chiliometra ad meridiem et occidentem Rudolphopolis ac triginta septem chiliometra ad meridiem et orientem Erfordiae versus iacet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Si vallem Schwarza intraveris in monticulo, signum oppidi cernes Burgi Greifenstein, quem olim Burgum Blankenburg nominabatur. Inde ab anno 1250, vicus sub burgo oriebatur, cuius prima mentio anno 1323 fuit. Graviones loci e domu Schwarzburg-Blankenburg erant, e qua fuit gravio Guntherus XXI sine dubio illustrissimus, qui anno 1349 rex alter contra Carolum IV electus post quinque menses subito moriretur. Privilegia urbana anno 1456 incolae nacti sunt, quamvis agricolae et burgenses parvitatem et statum pusillum adhuc longe nolentes volentes conservaturi essent.
Castellum ruina caduca facta est, antequam anno 1831 palatium annoque 1927 belfredum redintegrata sunt; insuper falconaria ars rursum effloret. Mense Iunio quotannis festivalia castellana celebrantur, quae tempora vetera visitantibus revocent.
Maximi momenti fuerunt ad oppidum promovendum viticultura usque ad saeculum XVII vigens, necnon metalla cuprea argenteaque. Anno 1744 incendium saeviebat et aedificia plurima velut curia antiquissima (anni 1440) et fanum parochiale reficienda fuerunt.
De thermis et infantium educatione
[recensere | fontem recensere]Iam anno 1840 statio balnearis in aquis frigidis fuit; natura ambiens amoenissima et zonae venatoriae permultae circumcirca identidem hospites peregrinos alliciebant. Anno 1911, epitheton ornans oppidi thermalis rite agnitum atque adiudicatum est.
Fridericus Fröbel paedagogus in plagis pulchris migrans notionem horti liberorum excogitasse fertur. Anno 1840, revera paedotropheum omnis orbis terrarum primum Albimontii institutum est. Museum in historica casa super cellam situm istud momentum et emolumenta paedagogica hinc emanantia bene clarat. Etiam Museum Fröbel inspectioni patet. Diu etiam schola Thuringiensis in athleticis sedem in Bad Blankenburg habuit.
Excursiones finitimae
[recensere | fontem recensere]Inter res visu dignas citentur hae: Burgus Greifenstein, mola alata in Dittrichshütte, zona protectoria montana Kesselberge, semita migratoria Froebeliana, vallis Schwarza.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Bad Blankenburg spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Versio Latina Albimontium datur apud Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini/Monaci 1983, p. 1325; sed incertum est num vere de isto oppido agatur.