Asphodelus
Subclassis : Liliidae
Ordo : Asparagales
Familia : Xanthorrhoeaceae
Subfamilia : Asphodeloideae
Genus : Asphodelus
L.
Asphodelus (Graece ἀσϕόδελος) est genus plantarum florentium familiae Asphodelacearum (olim Liliacearum), indigena Europae, Africae, Asiaeque, foliis longis et angustis, floribus in racemis crescentibus.
Apud antiquos
[recensere | fontem recensere]Apud Graecos antiquos asphodelus cum morte coniungebatur. Homerus in Odyssea pratum asphodelorum (Graece "ἀσφοδελὸς λειμών") apud inferos describit.[1] Flos Proserpinae sacer erat et super sepulcra serebatur.[2]
Plinius in Naturali historia haec de asphodelo dicit:
Ceterae eiusdem generis folio differunt: asphodelus oblongum et angustum habet, scilla latum et tractabile, gladiolus simile nomini. asphodelus manditur et semine tosto et bulbo, set hoc in cinere tosto, dein sale et oleo addito, praeterea tuso cum ficis, praecipua voluptate, ut videtur Hesiodo. tradunt et ante portas villarum satum remedio esse contra veneficiorum noxiam. asphodeli mentionem et Homerus fecit. radix eius napis modicis similis est, neque alia numerosior LXXX simul acervatis saepe bulbis. Theophrastus et fere Graeci princepsque Pythagoras caulem eius cubitalem et saepe duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum vocavere, radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri illud albucum vocant et asphodelum hastulam regiam, caulis acinosi, ac duo genera faciunt.[3]
Species
[recensere | fontem recensere]- Asphodelus acaulis Desf.
- Asphodelus aestivus Brot.
- Asphodelus albus Mill.
- Asphodelus ayardii Jahand. & Maire
- Asphodelus bakeri Breistr.
- Asphodelus bento-rainhae P.Silva
- Asphodelus cerasiferus J.Gay
- Asphodelus fistulosus L.
- Asphodelus gracilis Braun-Blanq. & Maire
- Asphodelus lusitanicus Cout.
- Asphodelus macrocarpus Parl.
- Asphodelus ramosus L.
- Asphodelus refractus Boiss.
- Asphodelus roseus Humbert & Maire
- Asphodelus serotinus Wolley-Dod
- Asphodelus tenuifolius Cav.
- Asphodelus viscidulus Boiss.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Homerus, Odyssea 11.539, 11.573, 24.13.
- ↑ Christian Hünemörder, "Asphodelos", in Brill's New Pauly, editione interretiali (2006).
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 21.108–110.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Asphodelum spectant. |
Vide "Asphodelum" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database |