Jump to content

Artemita

E Vicipaedia
Wikidata Artemita
Res apud Vicidata repertae:

Artemita (Graece: Ἀρτεμίτα) seu Artemita in Apolloniatis Hellenistica fuit urbs in hodierna Iracia sita quae regnantibus Parthicis maxime florebat.

Etsi situs nobis adhuc incognitus est constat urbem ad viam commercialem Seleuciam et Chorasmiam iungentem prope aditum Zagri montis iacuisse. Secundum Isidorum Characensem, qui urbem 82 ferme chilometra a Seleucia abesse destinavit, flumen Sillas urbem perfluit alterumque nomen eius Chalasar fuit. Initio a Graecis Macedoniis conditam esse Plinius nobis tradit postea autem pro urbe Parthica habebatur. Anno 31 p.C.n. Tiridates II in urbe comiter receptus est. Urbi etiam Apollodorus Artemitanus natus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 33°58′31″N 44°54′31″E • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades