Jump to content

Artabanus

E Vicipaedia

Artabanus (Graece Ἀρτάβανος, Elamitice Irdabanuš; floruit 515-480 a.C.n.), ex Achaemenidarum stirpe natus, fuit filius Hystaspis, frater regis Darii I, patruus Xerxis I. Anno 480 a.C.n. Xerxes cum in Graeciam magnum exercitum ipse duxit imperium suum Artabano regendum tradidit qui Susis mansit.

Apud rerum gestarum scriptorem Graecum Herodotum Artabanus sapienter satis quidem sed frustra primo Dario ne Scythis deinde Xerxi ne Graecis bellum inferrent dissuadebat. Ita cum Xerxes de expeditione in Graecos proceres Persarum consuleret an suscipiendam esse censerent, Artabanus Mardonio ad bellum hortanti sese opposuit. Primo Xerxes iratus ei fuit, quia iniurias ab Atheniensibus sibi factas ulcisci maxime cupiebat. Paulo post tamen et ipse sententiam mutasse dicitur. At nocte proxima vir magnus et formosus somnio ei visus est consilium mutatum vituperans. Cum die facta rex somnii oblitus esset, nocte sequenti phasma rediit etiam minacius. Tum Xerxes Artabanum convocavit atque eum eo adduxit ut vice sua nocte proxima fungeretur regali veste et lecto dormiens. Tertium phasma venisse dicitur atque Artabano minatus esse nisi Persae bellum Graecis inferrent saevitum iri. Haec fabula ab Herodoto tradita apud Persas a posteriori efficta esse videtur, qua culpam regis in re male deliberata et male gesta oblitterarent. Ita enim deorum voluntate, non Xerxis hoc bellum gestum esse apparebat.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • J. A. S. Evans: The Dream of Xerxes and the „nomoi“ of the Persians., The Classical Journal, 1961ː 109–111
  • B.C. Knowlton, "Xerxes’ Deliberate Expedition", Journal of Classics Teaching, 2016(34).
  • C. B. R. Pelling, 'Thucydides'Archidamus and Herodotus' Artabanus', Bulletin of the Institute of Classical Studies, 1991(37) supp. 58ː 120–142.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]