Apocope
Appearance
Apocope (Graece ἀποκοπή 'abscissio, amputatio' < ἀπο- 'ab' κόπτειν 'scindere, secare') est appellatio in phonologia usurpata, quae in exitu verbi amissionem vocalis aut consonantis unius pluriumve significat. In historia phonologica variarum linguarum nonnulla exempla apocopes prodi possunt:
- In Graeco historico κ et τ in exitu verbi non tolerabantur, sicut ὦ *γύναικ > ὦ γύναι 'o mulier'; *ἄγαλματ > ἄγαλμα 'ornamentum, simulacrum' (et alia talia); *γάλακτ > γάλα 'lac'; κατὰ πέδιον > κὰπ πέδιον 'per campum' apud Homerum (in Iliade 6.201; 11.167)
- In Latino sermone verborum exitus non plus quam unam consonantem mutam tolerat, itaque a *lact aut lacte (apud Plautum) aut apocope lac. Certa nomina neutra apocopen pati possunt, sicut puteale > puteal; torale > toral; exemplare > exemplar; laqueare > laquear (et alia talia). In imperativo hae formae, dic, duc, fac (< *dice, *duce, *face) apocopen passae sunt. Et proba apocope esse videtur probationis. Apud comoedos antiquos *volupe > volup 'cum voluptate'.[1] Ennius[2] tentabundus per apocopen do et cael, cum domum et caelum dicere deberet.[3]
Apocope natura abbreviationes quasdam efficit. Similis est elisioni, quae in arte metrica vocalem (praecipue brevem) finalem verbi 'elidit', sicut mane erat → man'erat; et subsimilis aphaeresi, quae a principio verbi vocalem aufert, sicut Roma est → Roma'st. Diversi generis est syncope, quae contractionem in medio verbi aut phrasis efficit, sicut laudaverim → laudarim.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Crowley, Terry (1997) An Introduction to Historical Linguistics. Ed. 3a. Oxford University Press.
- Torzi, Ilaria (1991) Volup e volupe nella tradizione manoscritta di autori latini arcaici e tardoantichi. Maia 43: 89-102.
- Zetzel, James E. G- (1974) Ennian experiments. American Journal of Philology 95: 137-140.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Apocope in Victionario. |
- Apocope. World Wide Words.
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |