Jump to content

Antonius Piso

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Antonius Piso
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1525, 1525;
Obitus: 1578, 1578;

Familia

Proles: Barbe Le Pois

Antonius Piso (Francogallice Antoine Le Pois natus Nancei circa 1515; ibidem mortuus anno 1575) fuit primus medicus Caroli III Lotharingiae[1] ducis, et numismatista.

Antonius, cuiusdam Ludovici apothecarii(en) filius, medicinae cum fratre Lutetiae studuit, ubi discipulus Iacobi Sylvii fuit. Postea Nanceium rediit, ubi numismata et antiquas gemmas incisas colligere coepit. De ea re in honorem patroni sui, qui eodem studio delectabatur, librum Francogallice composuit Discours sur les médalles et graveures antiques, principalement romaines inscriptum,[2] quem frater minor Nicolaus (et ipse medicus) paucis mensibus post auctoris mortem anno 1579 Lutetiae publicavit.

Hic liber est prima dissertatio Francogallica quae non tam testimoniis auctorum antiquorum quam ipsis numismatibus in cimeliarchio[3] auctoris collectis innititur. Ante Pisonem Aeneas Vicus (Discorsi sopra le medaglie de gli antichi, 1555) et Sebastianus Erizzo (Discorso sopra le medaglie degli antichi, 1559) dissertationes eiusdem generis, siquidem gemmas exceperis, Italiane ediderant. In praefatione Piso confitetur sibi expeditius fuisse de tali argumento Latine scribere, quoniam ipsa verba e fontibus repetisset, aliter tamen fecisse quia non tantum a doctis sed ab omnibus antiquitatum amatoribus intelligi voluerat. Ut Sebastianus Erizzo Piso secundam partem addidit, qua commentariis suis nummos et gemmas e sua collectione selectas illustrat, quae quidem aliquid ad antiquitatem cognoscendam conferant.

Illa numismata et gemmae aeri incisae viginti tabulis exeunte volumine positis conspiciuntur. In quibus tabulis monogramma chalcographi Petri Woeriot agnoscitur. Praestantis operis sunt illae chalcographiae et, quia magno constabant, ipsum ducem Carolum III impensis de suo contulisse ex epistola dedicatoria accepimus. Praeterea nonnulli buxei[4] typi (sigilla et nummi) intra textum impressi sunt.

  1. Illo tempore Lotharingia nondum pars Franciae erat.
  2. Discours sur les médalles et graveures antiques, principalement romaines: Plus une exposition particuliere de quelques planches ou tables. A Paris, Par Mamert Patisson Imprimeur du Roy, au logis de Robert Estienne M.D.LXXIX.
  3. Ad usum tironum
  4. Ad usum tironum qui Latine nondum sciunt.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]