Jump to content

Pius V

E Vicipaedia
(Redirectum de Antonius Ghislierius)
Wikidata Pius V
Res apud Vicidata repertae:
Pius V: imago
Pius V: imago
Pius V: subscriptio
Pius V: subscriptio
Nativitas: 17 Ianuarii 1504; Boscum
Obitus: 1 Maii 1572; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Nomen nativum: Antonio Ghislieri

Pontificatus

1566 - 1572
Praecessor: Pius IV
Successor: Gregorius XIII

Insignia heraldica

Pius V: insigne
Pius V: insigne

Pius V (Bosci in Pedemontio natus die 17 Ianuarii 1504; mortuus kalendis Maiis 1572) ordinis praedicatorum, cathedram Petri anno 1566 assumpsit, et tantum sex regnavit annos, menses tres, dies viginti quattuor. Hodie sanctus veneratur.

Usque ad Cardinalatum

[recensere | fontem recensere]

Antonius, in oppido Insubriae apud Alexandriam, quod Boscum vocant, natus, sed e Bononia oriundus ex nobili Ghislieriorum familia, cum quattuordecim esset annorum, Ordinem Praedicatorum ingressus est, cum nomine "Michaelis". Erat in eo admirabilis patientia, profunda humilitas, summa vitae austeritas, continuum orationis studium, et regularis observantiae, ac divini honoris ardentissimus zelus.

Ghislierius apud universitatem Papiae studuit. Philosophiae vero, ac Theologiae imcumbens, adeo in iis excelluit, ut illas docendi munus, magna cum laude, per multos annos exerceret.

Sacras contiones compluribus in locis, cum ingenti auditorum fructu habuit. Inquisitoris officium inviolabili animi fortitudine diu sustinuit: multasque civitates, non sine vitae discrimine, ab haeresi, praesertim Protestantium, tunc grassante immunes servavit.

S.R.E. Cardinalis

[recensere | fontem recensere]

A Paulo IV, cui ob eximias virtutes carissimus erat, ad Nepesinum et Sutrinum Episcopatum promotus fuit, et post biennium inter Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteros Cardinales adscriptus fuit. Mortuo Paulo IV, a Pio IV successore eius (Papa cui Cardinalis Michaelis Ghislierii persona gratus erat minus quam Paulo IV), ad ecclesiam Montis Regalis in Pedemonte translatus, cum complures in eam abusus irrepsisse cognovisset, totam dioecesim lustravit, rebusque compositis Romam reversus, gravissimis expediendis negotiis applicatus, quod iustum erat, Apostolica libertate et constantia decernebat.

Pontificatus

[recensere | fontem recensere]

Mortuo autem Pio IV, praeter omnium exspectationem, a Carolo Borromaeo propositus, Pontifex Maximus electus est, et nihil in vitae ratione, excepto exteriori habitu, immutavit. Ab eo Romani Pontifices candidam portant vestam. Fuit in eo religionis propagandae perpetuum studium, in ecclesiastica disciplina restituenda indefessus labor, in exstirpandis erroribus assidua vigiliantia, in sublevandis egentium necessitatibus indeficiens beneficentia, in Sedis Apostolicae iuribus vindicandis robur invictum.

Selimum, Turcarum tyrannum potentissimum, multis elatum victoriis, ingente comparata classe, ad Echinadas Insulas, apud Naupactae, non tam armis, quam fusis ad Deum precibus devicit. Quam victoriam se ipsa hora, qua obtenta fuit, Deo relevante, cognovit, suisque familiaribus indicavit. Nam cum illa ipsa die ea victoria relata sit, qua die sanctissimi Rosarii sodalitates per universum orbem consuetas supplicationes peragerent, statutasque preces de more funderent, iis precibus haud immerito refertur accepta.

Dum vero novam in ipsos Turcas expeditionem moliretur, in gravem morbum incidit, et acerbissimis doloribus patientissime toleratis, ad extrema deveniens, cum sacramenta de more suscepisset, animam placidissime exspiravit in odore sanctitatis, kalendis Maiis anno 1572, aetatis suae sexagesimo octavo, cum sedisset annos sex, menses tres, dies viginti quatuor. Corpus in Basilica Sanctae Mariae ad Praesepe, summa fidelium veneratione colitur, multis a Deo eius intercessione patratis miraculis. Quibus rite probatis, a Clemente XI, Pontifice Maximo, sanctorum numero adscriptus est.

Anno 1568, Thomas Aquinas a Papa Pio V Doctor Ecclesiae pronuntiatus est.

Cum bulla Papae Pii V die 27 Augusti 1569 Cosimus I Medices iam dux Florentiae magnus dux Tusciae factus est.

Aestimatio historica

[recensere | fontem recensere]

In turbationibus decimi sexti saeculi naviculum Sanctae Ecclesiae gubernavit per aquas turbatissimas ad pacem et ordinem. In paucis annis, stabilivit formam ecclesiae a Concilio Tridentino datam, iuxta eius Fundatoris, D.N.J.C., dicta, sed renovatam ad epocham modernam. Edidit Catechismum Romanum anno 1566, libros liturgicos, scil. Breviarium Romanum anno 1568 et Missale Romanum anno 1570, reformavit. S. Thomas Aquinas ad numerum doctorum Ecclesiae anno 1567 ab eo adscriptus est. In rebus politicis erat nonnumquam infortunatus, e.g. in ratione cum Elizabetha Regina Anglorum.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Pius V in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • Georg Denzler, "PIUS V." in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 665–667 (Theodisce)
  • Kenneth Setton, The Papacy and the Levant, 1204-1571. Vol. 3/4, The Sixteenth Century. Philadelphiae: American Philosophical Society, 1984 (Textus apud Google Books)

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pium V spectant.
Series Paparum

PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleutheriusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus