Annexatio
Annexatio[1] (ab ad nex- ex nectendo), vel adiectio,[2] est quaestus territorii unius rei, usitate civitatis, ab alia re, plerumque civitatis quoque, per vim effectus.[3] Notio usitate significat territorium annexatum esse minus, remotius, et infirmius ex binis entitatibus confundentibus; etiam significare potest certam coercitionem, expansionismum, vel unilateralismum ab validiore entitate confundente. Quam ob rem aliquando in sermone quotidiano videntur euphemismi affirmantes, sicut coniunctio politica (etiam unio politica, unificatio, et reunificatio). Annexatio a cessione et amalgamatione discrepat quia, cessionis dissimiliter, ubi territorium per foedus datur vel venditur, vel amalgamationis, ubi auctoritates ambabum partium rogantur num consentiant cum mixtura), annexatio est actus de uno latere tantummodo, ubi territorium captatur et tenetur ab una civitate et per agnitionem generalem ab aliis corporibus internationalibus (h.e., civitatibus et organizationes intergubernationalibus) legitimatus factus.[4][5]
Per bellum mundanum recentius, usus annexationis totas privavit multitudines cautionibus ab iuribus praebitas quae occupationes militares gubernant. Auctores Conventus Genavensis Quarti consulte "his regulis ingenium absolutum dederunt," ut neglegentia iurum internationalium multo difficilius sit.[6]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Universitas Sancti Andreae, Inquisitionum Ad Capellam Domini Regis Retornatarum, (1811).
- ↑ Traupman 2007.
- ↑ Rainer Hofmann, "Annexation," Max Planck Encyclopedia of Public International Law (Oxford University Press, 2013).
- ↑ "Annexation," Encyclopaedia Britannica (1911).
- ↑ "Annexation". Encyclopædia Britannica. Encyclopædia Britannica Online.
- ↑ Convention (IV) relative to the Protection of Civilian Persons in Time of War (Genevae, 12 Augusti 1949). Commentary on Part III: Status and treatment of protected persons #Section III: Occupied territories Art. 47 a International Committee of the Red Cross.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Vide Annexationem in Victionario. |
- Korman, Sharon. 1996. The right of conquest : the acquisition of territory by force in international law and practice. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198280076.
- Roberts, Adam. 2006. Transformative military occupation: applying the laws of war and human rights. The American Journal of International Law 100:580–622.
- Roesler, Jörg. 1999. Der Anschluss von Staaten in der modernen Geschichte: eine Untersuchung aus aktuellem Anlass. Francofurti et Novi Eboraci: P. Lang. ISBN 3631343795.