Alpha et Omega
Appearance
Alpha et Omega (Graece: τὸ Ἄλφα καὶ τὸ Ὦ μέγα) prima et ultima sunt litterae classici Ionici alphabeti Graeci; in religione Christiana Christum reducem significant, qui in fine Apocalypseos Ioannis (22,13) de se ipse his verbis loquitur.
Fortasse haec figura iam a lingua Hebraica deducta est, ubi verbum אמת (Emeth 'veritas') signaculum Dei esse dicitur, cuius vocis prima et ultima litterae etiam alphabeti Hebraici prima (א aleph) et ultima (ת thau) literae sunt.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alpha et Omega spectant. |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |