Aloisius Orione
Obitus: 12 Martii 1940; Villa Matuciana
Patria: Regnum Italiae
Memoria
sanctus (feriae die 16 Maii)
Sanctus Aloisius Orione (1872–1940) fuit sacerdos Italicus et advocatus pauperum orborumque. Vitam suam scholis domibusque condendis in Italia et in America Meridionali dedicavit. Fundavit Don Orione, institutum quod hodie habet ecclesias domosque in toto orbe terrarum.
Vita
[recensere | fontem recensere]Sanctus Aloisius Orione natus est Ponte Coronis, prope Derthonam, in provincia Alexandriae, die 23 Iunii 1872. Die 14 Septembris 1885 factus est socius Ordinis Franciscani Vigueriae. Die 4 Octobris 1886 Oratorio Valdocco Augustae Taurinorum nomen dedit. Factus est discipulus praedilectus Sancti Iohannis Bosco. Aloisius Orione multimodis aegra valetudine erat; nihilominus adfuit morti Sancti Iohannis Bosco (die 31 Ianuarii 1888), et subito, in momento mortis eius, penitus sanatus est. Die 16 Octobris 1889, nomen dedit seminario Derthonae, urbis in qua etiam custos Ecclesiae Cathedralis postea factus est. Die 13 Aprilis 1895 ordinatus est sacerdos.
Anno 1931, aedificavit sanctuarium Nostrae Dominae Custodis Derthonae. Hodie haec ecclesia est situs peregrinationis maximi momenti quod spectat ad discipulos Sancti Aloysii Orione. Villae Matutiae, die 12 Martii 1940, Aloysius Orione mortuus est; sepultus est in sanctuario.
Canonizatio
[recensere | fontem recensere]Aloisius Orione beatificatus est die 26 Octobris 1980 a papa Ioanne Paulo II canonizatusque die 16 Martii 2004 ab eodem papa.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Sanctuarium Nostrae Dominae Custodis Derthonae, ecclesia a Sancto Aloisio Orione facta anno 1931. Situs peregrinationis maximi momenti est quod spectat ad discipulos Sancti Aloisii Orione. Hic corpus sancti sepultum est.
-
Corpus sancti Aloisii Orione, in sanctuario Nostrae Dominae Custodis Derthonae.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |