Jump to content

Alexandra Dinges-Dierig

E Vicipaedia
Wikidata Alexandra Dinges-Dierig
Res apud Vicidata repertae:
Alexandra Dinges-Dierig: imago
Alexandra Dinges-Dierig: imago
Nativitas: 17 Februarii 1953; Lubeca
Patria: Germania

Alexandra Dinges-Dierig (nata die 17 Februarii 1953 Lubecae) rerum politicarum perita Germanica factionis CDU est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam anno 1972 finivit, Friburgi oeconomiae studebat et anno 1977 diploma accepit. Tum ad annum 1979 in universtate adlata scientifica operam dedit. Deinde ad annum 1981 referendaria magistri fuit atque probationem accepit. Tum decem annos magistra in oppido Emmendingen fuit. Tum anno 1991 inspectrix scholarum munerum in Badenia-Virtembergia facta est. Ab anno 1999 pro administra Hassica institutionis publicae operam dedit et ab anno 2001 Berolini institutum pro schola et Mediis rexit. Ab anno 2009 societatem consultaroriam addconsulting rexit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 2004 Ole de Beust eam Hamburgum vocavit, ut senatrix institutionis publicae et rerum athleticarum esset. Quem magistratum ad annum 2008 obtinuit. Ab anno 2008 legata ad parlamentum Hamburgi fuit. Quod officium ad annum 2011 duxit. Anno 2012 frustra candidata magistri civium Lubecae erat. Anno 2013 legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]