Agnomen
Appearance
Agnomen (< ad- nomen) est nomen proprium in vicem alii nominis aut praeter aliud nomen alicui homini datum. Agnomen vocabulum linguae post-classici videtur; quamquam haec nomina in tempore classico erant, cognomina appellari solebantur.[1]
Sic nomina Romana Diomedes Grammaticus describit:
- Propriorum nominum quattuor sunt species: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen est quod nominibus gentiliciis praeponitur, ut Marcus, Publius. Nomen proprium est gentilicium, id est quod originem familiae vel gentis declarat, ut Porcius, Cornelius. Cognomen est quod unius cuiusque proprium est et nominibus gentiliciis subiungitur, ut Cato, Scipio. Ordinantur enim sic, Marcus Porcius Cato, Publius Cornelius Scipio. Agnomen quoque est quod extrinsecus cognominibus adici solet ex aliqua ratione vel virtute quaesitum, ut est Africanus Numantinus et similia.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lewis et Short, s.v. "agnomen".
- ↑ Diom. 1.321[nexus deficit]