Aetoloacarnania, sive Aetolia et Acarnania et Aetolia-Acarnania (Graece Αιτωλοακαρνανία sive Νομός Αιτωλίας και Ακαρνανίας) fuit usque ad annum 2010 una e tribus praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Graeciae Occidentalis, cuius caput erat urbsMesolongium. Reformatione administrativa anni 2010 (vide Libellus Callicratis), praefecturae iura ad regionem Graeciam Occidentalem et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium autem praefecturae nomine "Regionali Aetoloacarnaniae Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.
↑Numerus incolarum e Libello Callicratis desumptus est: Elliniki Dimokratia, Ypourgeio Esoterikon, Apokendrosis ke Ilektronikis Diakyvernisis: "Programma Kallikratis," Systasi, syngrotisi Dimon, Periferion ke Apokendromenon Diikiseon gia ti Nea Architektoniki tis Aftodiikisis ke tis Apokendromenis Diikisis, Athenis 2010.