Administer Imperii Iustitiae (Germania)
Appearance
Administerium Imperii Iustitiae anno 1919 initio Rei Publicae Vimarianae conditum est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Successor erat Magistratus Imperii Iustitiae monarchiae.
Res Publica Vimariana (1919 - 1933)
[recensere | fontem recensere]Officia administerii erant ut in monarchia:
- Adiuvabat Consilium Ministrorum, Dietam Imperii Germanici atque Consilium Imperii, cum leges ferrent.
- Administrabat Iudicium Imperii, delatores Imperii atque Magistratum Imperii Privilegiorum Inventorum.
Cetera autem iudicia et officia iurisdictionis a terris singulis administrabantur.
Dictatura nazista (1933 - 1945)
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1934 Administerium totam iustitiae administrationem suscepit, postquam administeria iustitiae terrarum dissoluta sunt. Iustitia nunc semper Nazistis adiuvit atque eorum inimicos acerrime insequebatur.
Post bellum
[recensere | fontem recensere]Post secundum bellum mundanum finitum Administerium Imperii non iam erat et terrae foederales iterum iustitiam administrabant. Anno 1949 Administerium Foederale Iustitiae successor factus est[1].
Administri
[recensere | fontem recensere]Administri, qui huis officio praefuerunt, hi erant:
- Otto Landsberg (SPD) 13 Februarii 1919 - 20 Iunii 1919
- Eugenius Schiffer (DDP) 3 Octobris 1919 - 26 Martii 1920
- Andreas Blunck (DDP) 27 Martii 1920 - 8 Iunii 1920
- Rudolphus Heinze (DVP) 25 Iunii 1920 - 4 Maii 1921
- Eugenius Schiffer (DDP, iterum) 10 Maii 1921 - 22 Octobris 1921
- Gustavus Radbruch (SPD) 26 Octobris 1921 - 14 Novembris 1922
- Rudolphus Heinze (DVP, iterum) 22 Novembris 1922 - 12 Augusti 1923
- Gustavus Radbruch (SPD, iterum) 13 Augusti 1923 - 3 Novembris 1923
- Ericus Emminger (BVP) 30 Novembris 1923 - 5 Aprilis 1924
- Curtius Joël (nullius factionis) 15 Aprilis 1924 - 15 Decembris 1924
- Iosephus Frenken (Centrum) 15 Ianuarii 1925 - 21 Novembris 1925
- Ioannes Luther (pro tempore, nullius factionis) 21 Novembris 1925 - 5 Decembris 1925
- Gulielmus Marx (Centrum) 20 Ianuarii 1926 - 12 Maii 1926
- Ioannes Bell (Centrum) 16 Maii 1926 - 17 Decembris 1926
- Anscharius Hergt (DNVP) 29 Ianuarii 1927 - 12 Iunii 1928
- Ericus Koch-Weser (DDP) 28 Iunii 1928 - 13 Aprilis 1929
- Theodorus de Guérard (Centrum) 13 Aprilis 1929 - 27 Martii 1930
- Ioannes Victor Bredt (Factio medii ordinis) 30 Martii 1930 - 5 Decembris 1930
- Curtius Joël (nullius factionis, iterum) 5 Decembris 1930 - 30 Maii 1932
- Franciscus Gürtner (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) 1 Iunii 1932 - 29 Ianuarii 1941
- Franciscus Schlegelberger (NSDAP, pro tempore) 30 Ianuarii 1941 - 19 Augusti 1942
- Otto Georgius Thierack (NSDAP) 20 Augusti 1942 - 23 Maii 1945
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ https://web.archive.org/web/20061217070328/http://www.bmj.bund.de/enid/Ministerium/Geschichte_13e.html Historia Administerii in pagina Administerii Foederalis Iustitiae (lingua Theodisca)