83 a.C.n.
Appearance
Annus 83 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (91 a.C.n.) · 90 a.C.n. · 89 a.C.n. · 88 a.C.n. · 87 a.C.n. · 86 a.C.n. · 85 a.C.n. · 84 a.C.n. · 83 a.C.n. · 82 a.C.n. · 81 a.C.n. · (80 a.C.n.) |
AVC DCLXXI, Lucio Cornelio Scipione Asiatico (vel Asiageno) et Gaio Norbano consulibus
Eventa
[recensere | fontem recensere]Primum bellum civile Romanorum
[recensere | fontem recensere]- Vere Sylla quinque legiones (in totum cum sociis et auxiliariis quadraginta milia hominum) e Graecia Brundisium traicit. Quintum Metellum Pium statim sive ex Liguria sive ex Africa cum nonnullis copiis ad sese venientem sibi consociavit : uterque aequo iure exercitus ducebat quoniam ambo proconsules adhuc esse adfirmabant, quamquam senatus populusque Marianae factioni oboedientes imperium ambobus iamdiu abrogaverant. Item Pompeius qui tres legiones in Piceno e clientibus patris sui privatim conscripserat Syllam sponte sua adiit atque societatem cum eo iniit. Econtra pars senatus quae Romae remanserat et incolae Urbis saevitiam ultoris paventes cum consulibus et Papirio Carbone faciebant. Ita ad senatus consultum ultimum ventum est, curarent consules ne quid respublica detrimenti caperet.
- Sylla et Metellus a Brundisio iter in Campaniam fecerunt et consulem Norbanum ad montem Tifatam vicerunt. Alterius consulis milites ad Teanum Sidicinum a Scipione ad Syllam defecere et consul solus in castris una cum filio captus est.
- Quintus Sertorius in Hispaniam, provinciam iamdiu sibi decretam, profectus, cum a praetoribus illius provinciae acceptus non esset, novum bellum movit.
- Mense Iulio Capitolium Romae ignota de causa exarsit.
Bella Mithridatica
[recensere | fontem recensere]- In Cappadocia secundum bellum Mithridaticum inter praetorem Lucium Licinium Murenam et Mithridatem VI.
Nati
[recensere | fontem recensere]- Marcus Antonius magistratus et vir publicus (mortuus anno 30 a.C.n.)