55 a.C.n.
Appearance
Annus 55 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (61 a.C.n.) · 60 a.C.n. · 59 a.C.n. · 58 a.C.n. · 57 a.C.n. · 56 a.C.n. · 55 a.C.n. · 54 a.C.n. · 53 a.C.n. · 52 a.C.n. · 51 a.C.n. · (50 a.C.n.) |
Eventa
[recensere | fontem recensere]Romae
[recensere | fontem recensere]- Gnaeus Pompeius Magnus et Marcus Licinius Crassus, cum Caesare primo triumviratu consociati, post magnas contentiones legibus non salvis secundum consulatum inierunt (iam anno 70 a.C.n. consulatum una gesserant) : impedire enim cupiebant ne inimicus eorum Lucius Domitius consul fieret.
- Ita triumviri omnia quae volebant acceperunt : lege Pompeia-Licinia proconsulatus Caesaris in Gallia in quinquennium prorogatus est (Cicero et ipse orationem pro Caesaris imperio habuit), lege autem Trebonia Pompeio Hispaniae duae, Crasso Syria provincia item in quinquennium decretae sunt. Qui eis obstare conabatur (Cato Minor, tribuni plebis Gaius Ateius Capito et Publius Aquillius Gallus...) vi deterrebantur.
- Pompeius primum Romae theatrum lapidibus exstructum dedicavit, magnificentissimis ludis celebratis.
Gallia
[recensere | fontem recensere]- In Gallia Caesar Tencteros ac Usipetes, qui e Germania venientes Rhenum transierant, vicit. Deinde, primus e ducibus Romanis, ponte in Rheno facto flumen ipse transgressus est ac per XVIII dies apud Ubios, populi Romani amicos, commoratus est ut Sugambris terrori esset. Eodem anno primus Romanorum partem exercitus in Britanniam tramisit. Navibus autem tempestate vexatis non multum eo anno confecit.
Aegyptus
[recensere | fontem recensere]- In Aegypto Aulus Gabinius, proconsul Syriae, Ptolemaeum XII, invito senatu, in regnum restituit.
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam 0 fere paginas in categoria Categoria:Nati 55 a.C.n.)
Mortui
[recensere | fontem recensere]Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove, vide etiam 2 fere paginas in categoria Categoria:Mortui 55 a.C.n.)