Jump to content

414 a.C.n.

E Vicipaedia

Annus 414 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 6 a.C.n. · saeculum 5 a.C.n. · saeculum 4 a.C.n.
Anni: (421 a.C.n.) · 420 a.C.n. · 419 a.C.n. · 418 a.C.n. · 417 a.C.n. · 416 a.C.n. · 415 a.C.n. · 414 a.C.n. · 413 a.C.n. · 412 a.C.n. · 411 a.C.n. · (410 a.C.n.)


  • Bellum Peloponnesiacum: Syracusani legatos Corinthum et Spartam mittunt auxilium petitum. Qui ducem Lacedaemonium Gylippum cum militibus Corinthiis in Siciliam mittere constituunt, instigante quam maxime Alcibiade priori patriae acriter infenso. Interim Athenienses pluribus modicis proeliis Syracusanos superant et urbem circumvallant. Alter autem e strategis Lamachos pugnando occisus est; solus igitur toti exercitui imperat Nicias. Gylippus in partem occidentalem Siciliae primum adpulit unde sibi Himerenses, Gelenses, Selinuntios et nonnullos Siculos adiunxit. Deinde Syracusas iter fecit ubi Athenienses impedivit ne circumvallationem a mari ad mare peragerent. Simul Corinthiae naves in portum intrabant. Ob imparem equitatum et quia praeter Naxios et Catinenses societatibus in Sicilia carebat iam in angustiis versabatur Nicias et oppugnabatur potius quam oppugnabat. Athenas igitur misit qui auxilium peterent et aeger sibi successorem poposcit. Contione habita Athenienses Eurymedontem cum viginti et ducentis talentis argenti et decem navibus statim miserunt et novos milites vere proximo cum Demosthene venturos polliciti sunt.
  • Aristophanes Aves docuit.

Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)