Αἷμα (prophetia)
Αἷμα, Latine scilicet "sanguis", fuit (sicut refert Nicetas Choniates rerum gestarum scriptor) responsum propheticum quaestionis de successione imperatorum Byzantinorum e familia Comnenorum. Sic enim quaeritur: "ἐς ὅσον ἡ τοῦ Κομνηνοῦ Ἀλεξίου βασιλεύοντος διαρκέσει σειρά;" i.e. "Quantum durabit series familiae Comnenorum ab Alexio incepta?" Responsum imperatores ipsos enumerare intellegitur, videlicet A (Alexius I Comnenus), I (Ioannes II Comnenus), M (Manuel I Comnenus), A (Alexius II Comnenus, cuius nomen propter hanc prophetiam a patre datum est).[1] Andronicus I Comnenus (A), Alexii II necator atque successor, ob eandem rationem Isaacium Ducam Comnenum successorem sibi futurum metuit, sed re vera successor Isaacius II Angelus (I) futurus erat.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nicetas Choniates, Historia p. 170 van Dieten
- ↑ Nicetas Choniates, Historia p. 292 van Dieten
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Paul Magdalino, The Empire of Manuel I Komnenos, 1143-1180 (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002) pp. 7, 200 (Paginae selectae apud Google Books)