Jump to content

Xenophanes Colophonius

E Vicipaedia

Xenophanes Colophonius[1] (Graece: Ξενοφάνης ὁ Κολοφώνιος), natus Colophone ca. 570, mortuus Eleae ca. 475 a.C.n., fuit philosophus et poëta Graecus, contemptor societatis et religionis. Xenophanes fuit, qui primus dei quaestionem tractavit. Contempsit enim deos fabularum Graecarum[2], quod indolem humanam imitarentur et similiores hominibus essent. Contempsit etiam mores maiorum, quod illo tempore violentia praevaleret. Dicebat sapientiam vi, pulchris rebus, peritiaque fortiorem esse.

Mundi visio eius nobis per carmina nota est, quae in exemplis datis in fragmentis poetarum posteriorum consistunt. Poesi sua contemnit et deridet multas notiones, inter quas deorum et hominum similitudinem et ludorum Olympicorum gustus Graecorum.

  1. Vitr. 9.6.3; Varro apud Augustinum (civ. 7.17).
  2. Aristoteles, Ars Rhetorica II.23.17 (1399b).

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!