Factio popularis Germanica nationalis
Factio Theodisca Nationalis Popularis (Theod. Deutschnationale Volkspartei (DNVP)) factio Theodisca anno 1918 condita et anno 1933 dissoluta erat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Factio condita
[recensere | fontem recensere]Factio paucis diebus post casum monarchiae 9 Novembris 1918, i.e. 24 Novembris condita est. In hac factione diversi homines conservativi nec non antiiudaici convenerunt. Praeses primus factionis Anscharius Hergt annis 1919 - 1924 fuit.
Suffragia res res politicae
[recensere | fontem recensere]Consilium Formae Civitatis Constituendae
[recensere | fontem recensere]DNVP 19 Ianuarii 1919 suffragio Consilii Formae Civitatis Constituendae interfuit atque 44 legatos in consilium mittere potuit. Cum constitutio nova deliberaretur, praesidem rei publicae magna auctoritate esse postulabat. Cum de Foedere Versaliorum decerneretur, legati DNVP contra propositum sententias tulerunt. Mense Martio 1920 factio Wolfgangum Kapp sodalem adiuvabat, qui contra rem publicam frustra res novas studebat.
Dieta Imperii I
[recensere | fontem recensere]Cum mense Iunio 1920 Dieta Imperii Germanici electa esset, DNVP 15% suffragiorum et 71 legatos adepta est. Tamen consiliis ministrorum tum non interfuit.
Dieta Imperii II et III
[recensere | fontem recensere]Anno 1924 bis Dietae Imperii electae sunt. DNVP prima electione 19,5% et 95 legatos et secunda etiam 20,5% suffragiorum et 103 legatos adepta est. Eo anno et Cuno de Westarp praeses novus factionis nominatus est. Mense Ianuario 1925 factio ad consilium ministrorum Luther accessit, sed iam mense Decembri iterum reliquit ob foedus Locarni cum civitatibus Francia et Britannia, veteribus hostibus Germaniae, signatum. DNVP electione praesidis candidatum Paulum de Hindenburg feliciter adiuvit. Anno 1927 iterum consilio ministrorum Marx IV interfuit.
Dieta Imperii IV
[recensere | fontem recensere]Anno 1928 Alfredus Hugenberg, possessor multorum actorum diurnorum, novus praeses factionis electus est et DNVP ad dextram extremam paulatim ducebat. Electione anni 1928 autem non plus quam 14,3% et 73 legatos adepta est. DNVP consilium ministrorum reliquit neque iterum iniit, cum Martio 1930 novus cancellarius Centri Henricus Brüning nominaretur. Iam anno 1929 factio cum NSDAP coiit, cum ambo contra Propositum Young frustra plebiscito certarent.
Dieta Imperii V
[recensere | fontem recensere]Quod plurimi legati Brüning non secuti sunt, anno 1930 iterum Dieta Imperii electa est et DNVP non plus quam 7% et legatos 41 adepta est. Victor suffragiorum factio extremae dextrae NSDAP (107 legati) fuerunt. Nunc Hugenberg foedus cum Adolpho Hitler cupiebat neque adeptus est.
Consilium ministrorum de Papen
[recensere | fontem recensere]30 Maii 1932 Henricus Brüning ab Hindenburg praeside dimissus et Franciscus de Papen cancellarius factus est. Huius in consilio ministrorum et administri DNVP )Gulielmus Baro de Gayl, Franciscus Gürtner atque Magnus Baro de Braun) fuerunt. Tamen minina pars legatorum Dietae Imperii novum cancellarium adiuvebat et ita parlamentum iterum dissolutum est. 31 Iulii 1932 DNVP 5,9% suffragiorum et 37 legatos tantum adepta est, cum Nazistae 230 legatos habuerunt. Tamen factio non abstinuit a foedere concupito cum NSDAP. Cum 6 Novembris iterum Dieta creata esset, DNVP 52 legatos habebat.
Consilium ministrorum de Schleicher
[recensere | fontem recensere]3 Decembris Hindenburg Curtium de Schleicher cancellarium novum fecit et duo administri DNVP in magistratibus manserunt, cum de Papen cum NSDAP et DNVP de cancellario Adolpho Hitler clam agebant. Cum Schleicher maioritatem legatorum non habuit, 27 Ianuarii 1933 dimissus est.
Foedus cum Hitler
[recensere | fontem recensere]30 Ianuarii 1933 novum consilium ministrorum Adolpho Hitler duce nominatum est. Et Alfredus Hugenberg atque alii ministri DNVP hoc gremio interfuerunt. Sperabant, ut Nazistas domare possent. Sed Hitler statim novam electionem constituit, qua maximam partem legatorum adipsici sperabat. Eodem tempore acerrime contra alias factiones agebat. Tamen 5 Martii 1933 id adipscebatur. Nam non nisi cum DNVP, qui iterum 52 legatos parebat, maioritatem habuit. 23 Martii 1933 Dieta Imperii cum suffragiis NSDAP, DNVP et Centri, sed contra SPD legem novam tulit, quo consilio ministrorum leges dare liceret. Nunc Hitler dictaturam construere potuit.
Finis Factionis
[recensere | fontem recensere]Mense Iunio 1933 Alfredus Hugenberg administer se recessit et factio dissoluta est, quod NSDAP nullam aliam factionem patiebatur. Maxima pars legatorum in fractionem NSDAP transmigraverunt.
Consilia
[recensere | fontem recensere]DNVP semper Rem Publicam Vimarianam recusavit et monarchiae recondendae favebat. Praeterea pro possesoribus latifundiorum et societatum industriae certabat. Semper censuit, ne Iudaici plus auctoritatis in Germania haberent. Pro Germania forti et contra Foedus Versaliorum nitebatur.